Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1532

25 30 35 40 45 50 verae amicitiae ac fraternitatis iura obtestamur, ne ullis consiliis quorumcunque ami­corum, quae tibi non erunt salutaria, deflectas a vera rectitudine verae et constantis integritatis et erga principem adeo in te beneficum, adeo tui amantem gratitudinis. Quod si faceres, quod tamen de te credere non possumus, nos tibi amici esse non pos­sumus, qui pro te sponsores sumus. Sed de his per Chany plura, quem rex dimittere non potest, quousque illustrissimus dominus gubernator a caesare, ad quem repente est vocatus, non redierit.4 Per quem de rebus omnibus te faciemus certiorem. [3.] Examussim hoc interim tibi sig[ni]ficamus: de domino Gritti nullum penitus esse dubium, quin ille sincere procedat et regni et regis salutem et honorem ex toto corde quaerens; et de hoc sis certus, quia nos habemus animum eius exploratum, cum quo cupimus te quoque esse in bona benivolentia et conjunctione. Consulimusque tibi, ut ita te cum eo geras, quod hactenus quoque facere debueras, sicut virum integrum decet; scis te eius servitorem fuisse, immo tamdiu esse, quousque ab eo non fueris absolutus. Nosti, quam ille in te benivolus ac beneficus fuerit in tuo durissimo ac desperato tempore, quantum item quaesiverit te modis omnibus evehere.5 Non sunt ista ex animo obliteranda, sed omnibus modis est tibi annitendum, ut ille te sibi quam gratis­simum esse sentiat. Alioquin quid de te sibi alii amici polliceri possent, diligenter ista pro tua bonitate ac prudentia consideres et ignosces nobis si te fraterne et amice de his admonemus, et ita serio ac libere ad te scribimus. [4.] Da praeterea omnem operam, ut aliquas cupas, vel alia argentea vasa regi his nunc maxime indigenti mittere possis. Idque statim. Scimus tibi non deesse modum. Negotium etiam fratris mei, Mathiae Brodaryth tibi unice commendamus ambo. Negotium praeterea Nicolai Dolgos6 de Hwzth ita habeas amore nostri commenda­tum, ne quid ille impedimenti a tuis habeat; praeterea, ut liceat ei illos sales VI mille pro servi[tii]s ei datos extramittere, de quo a[lia]s tecum egimus, et tu id promisisti te id facturum et commissurum. Iussimus Chany, ut tibi aliqua alia nuntiet, quae vel ex nuntio, vel ex litteris eius intelliges. Et bene vale unacum amicis et fratribus, quibus nos commendes, et Orsikám tuam nomine nostro salutes. Illud perpetuo memineris et observa: ne vel Transsilvanizes, vel Laczkyzes quae vocabula quid sibi velint, credimus te intelligere.7 Et iterum optime vale. Ex Buda 21. Iulii 1532. 45 post impedimenti dei. a te ha. 51 post Laczkyzes dei Transsilvanizarc scis quid sit 4 As the previous letter by Brodarics shows. Gritti left Buda for visiting Suleyman, who was advancing along the Drave river, on 17 July. 5 Another allusion to Gritti’s role in Nádasdy’s escape in 1529. 6 Miklós Dolgos served Andrea Pizzacomino of Padua as chamberlain. Pizzacomino rented the salt mines of Máramaros from January. See Draskóczy István. Az erdélyi sókumarák ispánjai, Levéltári Közlemények, 2004/1, 34. The name of Dolgos also appears in a letter by Ferenc Frangepán to Nádasdy written in Nyalábvár on 16 September 1534, in which he requests Nádasdy to compensate him at least par­tially for the Constable of Huszt demolished his stone house. (See MOL, E 185. Frangepán-levelek, fol. 13.) 7 The meaning of this allusion was probably clear to Nádasdy, unfortunately it is not so with us. 313

Next

/
Thumbnails
Contents