Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1524

5 10 15 20 25 30 Iiberalitas ac munificentia spem mihi dat Vestram Maiestatem preces etiam nihil a se merentis servitoris non aspernaturam. Intellexi reverendissimum dominum meum archiepiscopum Strigoniensem his die­bus vita functum esse.2 Non dubito, ut in tali casu plerumque fieri consuevit, nonnullas beneficiorum ecclesiasticorum mutationes in Hungária fore. Ego cum a serenissimo et clementissimo domino meo, nepote3 Vestrae Maiestatis longe nunc absim4 et absentes quocunque obsequii genere fungantur, vulgato proverbio pro mortuis haberi soleant, mihi ad Vestrae Maiestatis praesidium duxi refugiendum, cui supplico humillime, dignetur tam ad maiestatem regiam ac reginalem, dominos meos clementissimos, quam etiam ad reverendissimum dominum cancellarium5 Hungáriáé in mei commenda­tionem suas litteras dare et efficere, ut mei quamvis absentis diligenter tamen eorum maiestatibus servientis ratio habeatur saltem in minoribus beneficiis. Nam maiora, sicuti non mereor, ita neque petere ausim. Neque sum, Clementissime Princeps, natura adeo ambitiosus, ut patrocinio Vestrae Maiestatis, quam scio omnia etiam summa apud dominum meum clementissimum posse, aliud consequi optem, quam unde possim commodius et honorificentius Vestris Maiestatibus servire. Scit enim Maiestas Vestra inopiam ac sordes cum magnorum principum legatione non bene convenire. Itaque rursus supplico Vestrae Maiestati, dignetur in hoc preces meas exaudire. Quicquid in me benignitate Maiestatis Vestrae fuerit collatum, dabo operam, ut id in diligentissi- mum et gratissimum servitorem Vestra Maiestas contulisse videatur. Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe 3. Maii 1524. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus serenissimi regis Hungáriáé orator [2.] Nova non sunt alia. Gallos affirmant Novariae6 a Caesarianis obsideri, et ad exeundum ex Italia vehementer urgeri. [3.] Novum Soltanum dicunt se contra Tureas diligenter munire. Credo Maiestatem 2 Archbishop of Esztergom György Szatmári died on 7 April 1524. '' Louis II was a younger cousin of King Sigismund. 4 Brodarics had stayed in Rome since the spring of 1522 as an envoy of Louis 11. 5 László Szálkái. Bishop of Eger, Chancellor. He got archbishopric of Esztergom and the attached position of High Chancellor after Szatmári’s death. 6 Novara, town in Northern Italy west of Milan. The French army, having given up on the siege of Milan, retreated this way towards France chased by the Spanish led by Marquis Pescara. 96

Next

/
Thumbnails
Contents