Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1524

Christianorum regnis non amplius hoc tempore cogitare, quam ut relictis praesidiis necessariis ea tantum, quae ab illo sunt parta, in reditum suum defendi ac retineri pos­sent, et haec tanto ingenio et artificio fingebantur, ut eos quoque fallerent, qui secre­torum tyranni se non esse ignaros arbitrarentur, qua fraude et simulatione nihil aliud 10 agebatur, quam ut nos securos et imparatos possunt opprimere. Habemus2 enim recens ex waywodis Moldavo3 et Transalpino,4 aliisque explora­toribus nuntium destinasse Tureas omni genere apparatuum instructissimos proximo mense Martio regnum hoc nostrum Tartaris etiam in societatem belli adiunctis inva­dere. is [2.] Quod ubi ex auctoribus certis serenissimus quoque frater noster, archidux Aus- triae5 cognovisset, misit et ipse ad Sanctissimum Dominum Nostrum6 oratorem,7 quod pro avertendis periculis aperte imminentibus opportunum Sedis Apostolicae praesidi­um imploraret. Tecum is ex mandato sui principis consilia communicabit, tecum una ad Sanctitatem Domini Nostri et ad reverendissimos dominos cardinales accedet. Vide, 20 ne illi usquam desis, agitur commune utriusque nostrum negotium. Hostis instat, tem­pus breve est. Vos ita provinciam vestram administretis, ut, quod ab ista Sede Apo- stolica flagitamus, auxilium adsit in tempore. [3.] Nam in his quinquaginta milibus ducatorum, quod reverendissimus dominus legatus8 habet in potestate, adversus hostem potentissimum leve admodum et per- 25 exiguum habebimus praesidium. Mandet nihilominus Sanctitas Domini Nostri eidem domino legato, ut hanc pecuniam, quoad maius auxilium miserit, aut in arcium nos­trarum instaurationem, sicuti antea petebamus, aut, si id secum fuerit, ad comparandas saltem copias iam tandem erogare non dubitet.9 9 ignaros correxi ex: ignoras 11 Moldavo correxi ex: Moldano 2 The part between Habemus...invadere published: Veress Endre (ed.), Akták és levelek Erdély- és Magyarország Moldvával és Havasalfölddel való viszonyához, Budapest, 1914, 128. ■' Stephen IV (1517-1527), Voivod of Moldova. 4 Probably refers to V. Radu (Radii de la Afuma(i), who fled to Hungary in April 1523, away from Turks who invaded Wallachia (see the letter by Louis II to Brodarics on 1 June 1523). He fought the throne back in January 1524 front his own brother Radu VI (Radu Baduca) who got the position from the Turks. 5 Austrian Archduke Ferdinand Habsburg (1522-1564). brother-in-law of Louis II, Hungarian and Czech King (1526-1564). Holy Roman Emperor (1558-1564). 6 Pope Clement VII. 7 Andreas da Burgo (dal Borgo) (1467-1533). Comes from a merchant family in Cremona. He was raised in the court of Ludovico Sforza in Milan and entered the service of Maximilian Habsburg in 1502. Fulfilled diplomatic tasks until his death. More on his life: Rosemarie Auunger, Andrea da Borgo = Con­temporaries of Erasmus: a Biographical Register of the Renaissance and Reformation, Toronto, 1985, 172-173; Rill, Fürst und Hof... 141-150. s Cardinal Tommaso Cajetan De Vio, Bishop of Gaeta, was sent to Hungary as a legate with Baron Burgio in 1523 by Hadrian VI. 9 Pope Hadrian promised aid of 100,000 gold pieces for the fight against the Turks. He really sent 50,000 by Cardinal Vio. 86

Next

/
Thumbnails
Contents