Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1523

55 60 65 70 75 80 diuturna ac nocturna sollicitudine ac discursatione non video, quid adhuc sim consecu­tus, nisi nudas spes et promissiones, factum autem penitus nullum. In tanta igitur rerum omnium desperatione ac principum Christianorum vel discordia vel negligentia, Sedis etiam Apostolicae vel paupertate vel tarditate, quid posset per immortalem Deum Vestra Maiestas melius suo serenissimo nepoti consulere, quam ut iam tandem tentatis omnibus, quae tentari potuerunt, de salute regnorum suorum aliter cogitaret? Si tamen haec consilia non essent iam nimium sera. Vestra Maiestas non me temeritatis accuset. Existimavi officium meum esse ex his, quae hic et in tota Christianitate agi video, Vestram Maiestatem, quae magis pater quam patruus est serenissimi domini mei, quid sentirem, facere certiorem. Quod si hac aestate salvi permanere possemus, existimarem. Clementissime Princeps, nihil esse salutarius, quam ut Vestra Maiestas mitteret quamprimum oratores suos expeditos ora­toribus domini mei et serenissimi principis Ferdinandi iunctos, qui agerent apud omnes principes primum de pace aut treuga, si ea aliquo modo impetrari posset, si vero id nullo pacto effici posset, saltem pro subsidio competenti ab omnibus regibus et a Sede Apostolica pro proximo vere Vestris Maiestatibus suppeditando. Dandi autem subsidii et a Sede Apostolica et a ceteris principibus, maxime a rege Angliáé8 et Portugáliáé,9 duobus opulentissimis et pecuniosissimis principibus, multi essent modi, de quibus nunc plura non scribam. Quod si neque de pace sive induciis, neque de sufficienti subsidio spem aliquam superesse Maiestates Vestrae viderent, veniendum esset omnino ad illum extremum, de quo superius scripsi. Quod ubi per Maiestates Vestras tractari intelligeretur, fortasse isti, quibus nunc tam submisse supplicamus, ultro nobis supplicatum venirent. Parcat mihi, rursus oro supplex, Maiestas Vestra, quod de his rebus ad eam scribere audeo, et nepoti suo carissimo, domino meo gratiosissimo ita consulat, ne inter tot spes pacis et exspectationis subsidiorum regnum, quod Deus avertat, amittat. Me et meam servitutem humillimam Vestrae Maiestati devotissime commendo. Quam Deus felicissimam et victoriosissimam conservet. Ex Urbe X. Iunii. 1523. Eiusdem Maiestatis Vestrae servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis, orator x English King Henry Vili (1509-1547). 9 King of Portugal John III (1521-1557).

Next

/
Thumbnails
Contents