Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1523

ex Urbe venerat, accepi, ex quibus quam non oblita nostrae veteris consuetudinis,3 4 et qua me benevolentia complectatur, abunde cognovi. Quae quidem litterae loco magni cuiuspiam 5 muneris mihi exstiterunt. Fuit enim spectata semper virtus Vestrae Dominationis et consuetudo jucundissima, quam cum per tot annos tantamque locorum intercapedinem video non exstinctam, plurimum mihi gratulor, et Vestrae Dominationi, quas maiores possum, gratias ago. Equidem nihil magis cupio, quam hunc illius erga me animum aliquibus meis officiis demereri, meumque vicissim erga illam studium et observan- lo tiam testari. Quod ut aliquando praestare possim, nihil operae meae, nihil occasionis praetermittam. [2] Quod vero Vestra Dominatio eam mihi gratiam, qua me valere apud serenissi­mum dominum meum intellexit, gratulatur, ago quidem illi immensas gratias, verum mallem, ut aliquando quieti meae, cuius sum amantissimus, praesertim in tantis rerum 15 publicarum turbis ac discriminibus gratulari possit. Nescio autem, quo meo fato sit, ut quo magis me in portum refero, hoc magis aestus me in altum repellit. Nam ipse clementissimus dominus meus me non vulgaribus sacerdotiis auxisset, et ego iam mihi et litterulis meis vivere destinassem, ecce me adeo non ambientem, ut ne cogi­tantem quidem haec unquam ad Premisliensem pontificatum4 evexit, tanquam e sinu 20 quodam, ubi lenior fluctuatio, ad pelagus fluctuosissimum. Primum enim episcopatus ipse situs est in faucibus infidelium, ubi continuo casus et ruina est metuenda. Deinde in quantis turbis versetur res ecclesiastica in his regionibus, credo Vestram Dominationem non ignorare, in quibus nihil consultius videatur, quam latere. [3.] Porro intelligimus summum pontificem, quem sperabamus redempturum 25 Israel, huic incendio faces etiam addere,5 quo haud dubium est aliquod grave discrimen secuturum, et si Vestra Dominatio hic adesset, et animum principis ac regnicolarum omnium exacerbatum videret, iudicaret prorsus de ipsa re ecclesiastica hic actum. 3 post vestris ms. BK 245: sit add. 7 post Vestrae rus. BK 245: Reverendissimae add. 8 illius erga me: erga me illius BK 245 9 et om. BK 245 12 Vestra Dominatio: Reverendissima Dominatio Vestra BK 245 13 post dominum ms. BK 245: regem add. 15 ac: et BK 245 15 post discriminibus ms. BK 245: Reverendissima Dominatio Vestra mihi add. 15 autem: enim BK 245 16 sit: fit BK 245 16 post nam ms. BK 245: cum add. 18 ut: et BK 245 19 post unquam ms. BK 245: clementia domini mei add. 21 est om. BK 245 22 post Dominationem ms. BK 245: Reverendissimam add. 23 ignorare: ignorasse BK 245:, in...latere om. BK 245 24 Porro intelligimus om. BK 245 25 redempturum Israel: Israel redempturum BK 245: 25 quo haud: ex quibus non BK 245 26 secuturum: sequi BK 245 26 post Dominatio ms. BK 245: Reverendissima add. 27 hic: sit BK 245 3 This is the earliest letter in the Krzycki-Brodarics correspondence. We do not know exactly how long they had known each other, but it must have been a long time (per totos annos). Since Krzycki, like Brodarics, studied in Bologna in the first years of the century, conceivably they might have met there. 4 After the death of Bishop of Block Erazm Cioiek (1522) Sigismund appointed Ratal Leszczynski, Bishop of Przemisl as his successor. Thus the latter bishopric became vacant. Krzycki, who had been Provost of Poznan got this. s A clear allusion to the discord between the Pope and the Polish court regarding the appointment of bishops 67

Next

/
Thumbnails
Contents