Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1539

90 95 100 105 110 115 120 125 130 consignare, neque impedire, quominus si quam in sequestro pecuniam serenissimus rex noster alibi, quam apud serenissimum regem Poloniae deposuerit, tollat, tum enim hinc maiestati regiae et serenissimo filio et dominae reginae aliud restituendum et hac ratione, ut scriptum est, mittendum versus Hungáriám non veniret, quam quod ipsi de septuaginta milibus dotis et paraphernae retinuerint. Quod quidem se sedulo facturum unacum serenissimo filio suo et serenissima regina promisit et spondet litteris suis. [8.] Postquam vero serenissima regina Isabella ad serenissimum dominum regem nostrum, maritum suum traducta copula carnali cum eius maiestate coniungetur, tene­bitur tum in praesentia oratorum serenissimi regis Poloniae, qui illius maiestatem deducent, abdicare se omni iure hereditario sive paterno in regno, dominiorumque suorum omnium, sive materno earum possessionum, quae serenissima mater habet, cavere tenebitur per se et serenissimum dominum regem nostrum neminem amplius aut illius aut serenissimi domini regis nostri nomine sive dotis nomine, sive quocunque tandem alio aut a serenissimo domino rege Poloniae, aut a successoribus suis quidque petituram. [9.] Quod si absque liberis serenissima domina regina Isabella (quod Deus avertat) decesserit, dos et parapherna, hoc est septuaginta milium summa ad serenissimum regem Poloniae, serenissimum filium suae maiestatis et illustrissimas filias suas redire debebit, nisi fortasse secus aliquod ea de re statuerit serenissima filia suae maiestatis, cui et testandi de summa hac, atque cui velit, quantum velit dandi, donandi et legandi potestatem esse voluit, tam inter vivos, quam causa mortis. [10.] Dotis nomine triginta duo milia sunt assignata aureorum Hungaricalium auri puri, boni et iusti ponderis. Datae sunt vero paraphemorum nomine gemmae, margari­tae, monilia reliquaque cimelia, quae summam triginta octo milium efficiunt, ut uni­versa dos cum paraphemis aestimata aureos efficiat Hungaricos septuaginta millia. Quae quidem parapherna quod tanti pretii data sunt, sciri debet non id factum esse de more et consuetudine regni huius, sed magis adeo ex abundantia quadam amoris sere­nissimi regis Poloniae et serenissimae coniugis eius erga serenissimam dominam reginam Isabellam, filiam suarum maiestatum. Nam serenissimus rex Poloniae quidem bonam partem earum rerum ultra dotem dataram supra id auxit, quod dari filiabus suis et praedecessorum suorum consueverat, et serenissima coniunx suae maiestatis multo plus etiam earum rerum ipsi filiae ex singulari sua liberalitate, non ex debito ullo, dono dedit et assignavit. [11.] Haec sunt conditiones, de quibus inter serenissimum regem Poloniae et nos, legatos serenissimi regis nostri convenit, quas maiestatem illius ratas gratasque habi­turam similibus reversalibus litteris datis in manus eorum oratorum suorum, qui serenis­simam dominam reginam Isabellam deducent. Nos vigore mandati, quod habemus, sub poena centum quadraginta milia aureorum serenissimum dominum regem nostrum obligavimus et obligamus, quae quidem centum et quadraginta milia aureorum absque ulla recusatione serenissimus rex noster numerare serenissimo regi Poloniae tenebitur, si intra tempus praescriptum non observaverit. Quod si serenissimus rex noster poe­nam, quam in non adimplendis pactis praesentibus transgressus incurreret, solvere neglexerit, vel etiam recusaverit, ex tunc fieret, fierique debet libera facultas serenis­584

Next

/
Thumbnails
Contents