Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1538
De Sclavonia nihil aliud intelligimus, nisi assiduas Turearum depredationes. Cui Vestra Sacra Maiestas amore Dei, quomodocunque poterit, succurrere dignetur. [4.] Maiestas Vestra committere dignetur domino Thurzoni, ut permittat ubique in 35 ditione Vestrae Maiestatis in partibus superioribus libere conduci pedites pro defensione Budae necessarios. Maiestas Vestra mihi parcat, si quid excedo in scribendo ad illam. De hoc admonui et dominum vicecancellarium14 Vestrae Maiestatis. Quando similes nuntii regis mei sunt apud Vestram Maiestatem, et cum eis Vestra Maiestas loquitur, dignetur loqui cum 40 omni honore regis mei apponendo maiestatem15 etc. Dixi huius rei causam domino vicecancellario Vestrae Maiestatis. Amore Dei Paxy dimittatur propter istum bonum virum, dominum Pesthieny, qui plus valet unus ad tuendam et conservandam Budam, quam omnes alii. Paxy etiam erit hic Budae cum ipso et respectu eius, spero, quod multi eius generis nobiles. 45 Haec valde debili manu exaravi, quare ignoscat Vestra Maiestas, oro supplex. Servulus humillimus Vaciensis subscripsit [5.] Vestra Maiestas scit regem meum misisse ad nonnullos principes Imperii pro petendo auxilio pro Buda,16 quibus, cum sint Vestrae etiam Maiestatis magni amici, 50 dignetur Vestra Maiestas significare ista nova, quae nuntius domini regis mei ad Vestram Maiestatem defert, et rogare eos nomine iam utriusque Vestrarum Maiestatum, ut festinare velint ad mittenda auxilia, quod nos nescimus, nunc ubi agat nuntius regius ad eos missus, neque scimus quo mittere litteras ad eum, ad quem tamen ego ad sortem scripsi. On the outer side: Serenissimo Principi et Domino, Domino Ferdinando divina favente clementia Romanorum etc. regi semper Augusto, domino mihi clementissimo. 34 Maiestas Vestra ... subscripsit manu Broderici 48 Vestra Maiestas ... scripsi verso separatae schedae separata scheda adi uncta alia manu 14 Ferdinand's Vice-Chancellor between 1538 and 1544 was Georg Gienger. 15 The Habsburgs refused to acknowledge that Szapolyai was elected King in November 1526, and did not address him as King. Officially, the situation changed after the Peace of Várad, but in practice it did not always go smoothly, as Brodarics' subtle hint attests. 16 Bavarian princes informed King John in early May that they were making efforts to get some help for him from the imperial princes. Their legate in Buda Jörg Weinmeister also wrote in July 1538 that Szapolyai had asked for 8000 infantrymen and 2000 armoured cavalrymen for a period of two years in order to resist Turkish attack. See Karl August Mui i at, Correspondenzen undAktenstiicke...507-511. 545