Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1538
sed Vestra Maiestas intelligit.17 Quia nisi adhibeatur severitas, nunquam cessabunt latrocinia et depraedationes. Quod violatores indutiarum, qui sunt subiecti regi meo, puniantur per capitaneum Vestrae Maiestatis et e converso, ut punitio per favorem non omittatur.18 70 Ut bona ad Cassoviam pertinentia et per nostros possessa per dominum Seredy noviter occupata remittantur. Idem de bonis nobilium Ketczer ad castrum Lypowcz pertinentibus per Nyary et Ostrosyth occupatis.19 Idem optat rex fieri de bonis Wylchek,20 servitoris sui vel in Moravia vel in Slesia 75 constitutis. Quando Vestra Maiestas videre voluerit Tractatum de modo regnum Hungáriáé defendendi,21 id etiam per suam commoditatem videre poterit. [8.] De Koczyano22 scit Vestra Maiestas, quomodo sit intercessum apud regem, ut eum ad se reciperet. Consulit maiestas regia et rogat, ut Vestra Maiestas quaerat so modum illum in officio retinendi, ne alienetur, quia ex hoc multa mala possent contingere propter hostem communem, cui ille magna obsequia praestare, Christianis autem et regnis Vestrae Maiestatis multum incommodare, et pro hoc multum rogat rex Vestram Maiestatem timens inde aliquod magnum malum emersurum. Et si Vestra Maiestas in hoc vult regem facere, faciat eum intelligere in tempore, esse enim opus celeriter huic 85 rei providere. Servulus humillimus Vaciensis subscripsit 80 posl alienetur dei ct 83 post timens det ne 82 post pro dei ro 17 Unfortunately, Ferdinand's response does not tell us what punishment Brodarics had in mind. 18 Ferdinand felt this suggestion was difficult to carry out, so he thought it was best if everybody judged over their own subjects, and if necessary, they should give a helping hand to each other in arresting offenders. See HHStA, Ung. Akt. Fasc. 35. Konv. C, fol. I90r. 15 Ferdinand entrusted the case of the territories occupied by Gáspár Serédy, Ferenc Nyáry, and Miklós Ostrosics to the commissioners that were to be elected. See HHStA, Ung. Akt. Fasc. 35. Konv. C, fol. 190v. 20 Probably reference to Mikotaj Wilczek, who had been serving King John since 1527 as a diplomat. 21 See the text below. Hans Katzianer, Ferdinand’s Captain-General in Hungary. He suffered defeat from the Turks at Eszék in 1537, and the Habsburg monarch imprisoned him for this. He escaped and offered his services to Szapolyai, who did not engage the defeated mercenary leader but tried to intervene on his behalf with Ferdinand, as Brodarics’ memorandum shows. He failed: the Zrínyi brothers killed him on Ferdinand’s command in his own castle in Kostajnica (Croatia) on 25 October 1538. 531