Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1537

25 30 35 40 45 50 55 60 arma sumere et Hungáriám liberare ab intolerabili iugo Turearum, an cum ipsis Tureis antiquam amicitiam et pristina foedera servare. Quis, quaeso, hunc articulum posset calumniari, quis, inquam, propositionem istam reprehendere, quae directe vergit ad liberationem huius afflictissimae patriae. Et in qua nulla est vel minima ambitionis suspicio. Tamen Dominationes Vestrae Reverendissimae non ignorant me nec ab ipsis nec a principe suo super isto tam favorabili et Hungáriáé perutili articulo ullum respon­sum hactenus potuisse extorquere. Quamobrem vehementer miror regem Ioannem et hanc culpam in me revertere et in litteris suis ad Dominationes Vestras datis constanter asserere se ad pacis conditiones, si modo honeste praeponerentur, propensum et para­tum esse, cum tamen praefato articulo noluerit respondere, quo nihil neque honestius, neque iustius, neque huic regno salutarius excogitari posset, decreveram haec tetrica negotia omnino relinquere, ut cum videam me pro tot curis et laboribus indignationem Hungaroram incurrere. Dum persuasum habent per me pacem istam impediri. [3.] Verum quoniam oportet virum probum non solum crimine carere, veram etiam criminis suspicione, visum est has litteras ad Dominationes Vestras Reverendissimas dare pro ampliori [!] mea iustificatione, quo rex Ioannes et Dominationes quoque Vestrae intelligant pacem per me, ut nunquam alias, ita nec nunc remorari. Quocirca si rex vester tantopere pacem exoptat, quemadmodum et litteris suis innuit, et apud Hungaros quotidie spargit, agite, resolvat se super articulo superius memorato, et insuper prae­scribat, quibus legibus, quibusve conditionibus pacem hanc velit sanciri, quo aperte intelligatur, ad quae pacis media ipse velit descendere, quandoquidem conditiones per me propositae non placent. Ita demum manifestum erit, cuius culpa haec pax remora­bitur. Dominationes autem Vestrae urgeant regem suum ad celerrime respondendum, quo possim de hac re certus esse ante meum ex Vienna discessum. Poterunt autem Dominationes Vestrae litteras suas mittere ad dominum Alexium Thurzonem, cum quo agam, ut ad me Viennam cito deferantur. [4.] Accepi his diebus litteras a caesarea maiestate datas in itinere ad Montzonum,4 quo maiestas sua se contulit, ut esset Italiae vicinior, et celerius Turcico bello posset consulere. Ceterum maiestas sua inter cetera scribit mihi se demirari, quod tamdiu super negotio Hungarico nihil ad se scripserim, meque hortatur, ut quamprimum maiestati suae significem, quidnam agatur de hac pace. Quapropter Dominationes Vestras plurimum rogo, ut extremam principis sui voluntatem et resolutionem ad me quam citissime perscribant, quo ego possim maiestatem suam caesaream ex Vienna plene de hoc pacis negotio informare, ne maiestas sua huius rei culpam in me revertere possit. Augusta quoniam proxima partui est, non venit cum caesare Montzonum, sed mansit in Valisoleto5 ibi paritura.6 [5.] Reverendissime Domine Vaciensis, accepi heri litteras a domino Lopes de Soria Dominationi Vestrae inscriptas, quas praesentibus annexas mitto.7 Dominus Deus etc. 4 Monzón, Spain. 5 Valladolid, Spain. 6 Charles’ wife Isabella gave birth to Joan of Austria in 1537. Joan would later marry John, the son of King of Portugal John III. 7 Lope de Soria was the legate of Charles V in Venice. Conceivably, this is a reference to the letter by Giovanni Marsupino on 16 July, about which it is known that Marsupino sent it to Hungary by de Soria. 512

Next

/
Thumbnails
Contents