Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1537

20 25 30 35 40 45 Cremniciae audieramus. Scribunt nobis amici, vestros spoliatis aliquot oppidis et villis rursus rediisse, nescimus quo. [4.] Cursinum Vestrae Dominationi commendamus, rogamus, ut medio eius possit tutus in patriam pervenire, qui Vestrae Dominationi confidit plus, quam ulli hominum, et nos eum in manus Dominationis Vestrae mittimus.4 [5.] Captum esse intelligimus a vestris prope Sopronium nobilem quendam losam Farkas consanguineum strictissimum magni cuiusdam nostri amici, Michaelis Kender- essy,5 qui prius servitor Valentini Thewrek fuerat. Nunc sit vel paulo ante fuerit ascitus in famulicium serenissimi regis Romanorum. Captus esse autem dicitur ob nescimus quam suspicionem. Rogamus Dominationem Vestram, maxime si non est nocens in eo, in quo damnatur, velit eum causa nostra liberare. Est nobis, ut diximus, magna amicitia et vetus cum illo eius consanguineo, qui alioqui est non parvae auctoritatis et fortassis primae inter nobiles, de quo credimus alias Vestrae Dominationi locutos. [6.] Pepones Vestrae Dominationi mittimus, quales hic meliores habemus. Medicum meum Vaciensem Hieronymum Adomum Papiensem, qui est Viennae, Vestrae Domi­nationi commendo, ut ad me salvus venire possit, pro quo ego promitto, si quid mihi creditur, eum nihil huc portare aliud, nisi seipsum et videtur stultitia esse, quod huc ipse veniat.6 [7.] Hi nostri, ut intelligimus, rem serio aggrediuntur. Nescimus quid aliud dicere, omnes potiores sunt maxime cum rege nostro coniuncti, pace esset opus, pace. Nos Vestrae Dominationi unice commendamus et obsequia nostra et hunc pauperem Corsinum. Et Vestra Dominatio optime valeat. Vaciae, in die Nivis Sanctae Virginis 1537. [8.] Dum has expediremus, supervenerunt hae aliae litterae a rege nostro, quas ad Vestram Dominationem mittimus. Sunt etiam aliae litterae, credimus, quod fratris Georgii Vestrae Dominationi inscriptae. Nos ita mittimus, sicut habemus nihil aliud habentes nec intelligentes. Dominatio Vestra litteras has regias remittere velit. Huc venerunt nova Gallos potitos esse Aste urbe.7 Servitores et deditissimi fratres Vaciensis et Franciscus de Frangepanibus 4 Andrea Corsini was released by Ferdinand from captivity in early 1537. He joined Brodarics to return to Hungary. See the safe conduct issued to him on 4 February 1537. As the letter shows, Brodarics used the peace talks to ask for help from Johann Wese so that Corsini, who quit serving Szapolyai, could return to his home town Florence safely. 5 Mihály Kenderessy, landowner in the Trans-Tisza region, the lord of Kenderes. Supports Szapolyai from 1527. He was rewarded for his services with estates of Antal Lossonczy in Bánhalma and of Péter Erdődy in Kakat. Died around 1538-39. I have found no further data on his relative Józsa Farkas. 6 The problem of the Italian doctor seems to have dragged on, because Brodarics discusses it even in his letter on 18 August. 7 Possession of the town of Asti in Piedmont was the subject of permanent dispute between the French and Charles V. The Peace of Cambrai gave the area, which earlier belonged to the Valois, to Charles V, but the French did not give it up. 506

Next

/
Thumbnails
Contents