Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1536
nudiustertius redditas.2 Vix possum calamo perstringere, quanto dolore sim affectus, 5 cum ex ipsis litteris tuam ex multis, ut scribis, laboribus et renum incommodis contractam aegritudinem intellexerim. Si aegritudo corporis partiri posset, certe non minimam ad tempus in me illius partem susciperem, sed cum id fieri nequeat, precor Deum Optimum Maximum, ut omnia haec tua incommoda cito avertat, et desideratam tibi concedat et corporis et animi felicitatem. Metuo plurimum etiam mihi de illo renum 10 malo, cuius iam praeludia sensi. Huius rei causa sollicitus fui, et undique percontari non destiti eius mali remedium. Iamque propediem aliquot ab amicis habiturus sum receptas experimento comprobatas, quas cum habuero, earum faciam te participem. [2.] Spem te mihi dare pacis in Hungária futurae et me non diu, nisi id sponte facere velim, patria cariturum laetor mirum in modum. Nihil mihi in hac vita pace Hungáriáé is bona contingere posset optatius, non mei commodi causa, sed quietis et publici boni patriaeque permansionis. Ego neque hactenus abfui, ut perpetuo solo patrio carere vellem. Quid enim eo homini suavius esse potest? Sed tot mala, scelera, caedes, quae per hos annos utrinque commissa sunt, audire, quod etiam ipsum mihi grave fuit, quam videre malui. Ita nolui patriae ipsius ruinae, cladi et periculo interessé. Malui praeter 2o alias causas, quas antea ad Te perscripsi, officio boni viri iampridem a me suscepto apud reginam meam inter omnes alios Hungaros satisfacere, quam istic ea intueri, quae nollem. Cuius rei me hactenus non poenituit.3 Nisi enim membrum essem Hungáriáé, et nonnihil patriae me debere putarem, nescio an alibi, quam hic animam Deo reddere mallem. 25 [3.] Quod scribis me in patria honoratum locum habere posse, et Te, ut id fiat, diligentem operam navare, de omni tuo in me singulari studio, amore et benivolentia, quae non aliter, quam oraculum Apollinis mihi a primis annis perspecta sunt, ago et habeo gratias immortales, relaturus perpetuas pace omnium nostrum parta. Quis tamen id sit, non intelligo. Laus Deo et principibus meis sit gratia, locus satis honoratus apud sere- 30 nissimum regem meum mihi etiam hactenus non defuisset, si me iudicio potius, quam casu huc conferre noluissem, et si Dei potius, quam hominum promotionem non exspectavissem. Quid igitur velis intelligere, cupio a Te certior fieri. Quo in proposito tuo permanere velis, si id mihi salutare imprimis, et umeris meis ferendum esse existimaveris. Nam: 35 Cui non conveniet sua res: ut calceus olim. Si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.4 [4.] Serenissimae reginae meae non modo commendavi, ut iussisti, servitia tua, sed post alios sermones ea fere verba, quae ad me ad hoc propositum scripseras, recensui. Dixit se optare et desiderare videre, ea ita esse futura. Imposterum quoque, 40 quod ad rem tuam commendandam pertinet, sicuti hactenus feci, nihil a me praetermittetur.- See the previous letter. ' One can detect from the letter of Oláh that he, unlike Brodarics - who defected to Szapolyai from Maria in 1527 did not break his word and never regretted the decision, because he did not have to witness all the horrors that Brodarics had to experience at home. 4 Horace, Epistulae, I, 10,42-43. 483