Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1536

agere, sed rem pro maiori [!] parte confeceritis, si publicae potius salutis, quam pri- 75 vati commodi rationem habueritis. [4.] Quod ad serenissimam reginam ineam12 13 attinet, acceptis litteris tuis mox maie- statem suam accessi, et ut iussisti, tuam illi servitutem diligentius, quam a me fieri potuit, commendavi, multisque de te ultro citroque habitis verbis dixit se quoque lit­teras a te accepisse,12 et illas mihi daturam. Quod tunc fieri non potuit, quia ob ple­xo raque alia negotia non dabatur ei otium illas perquirendi. Quae tametsi ingrato animo ferat tuam a nobis profectionem,14 tamen animi eius alienati mitigatio hinc ex maiori [!] parte fieri poterit, si viderit res Hungaricas, quibus ipsa mirum in modum favet, rectificari, et tuam curam eo tendere, uti id fieri possit, non tantum pro suae maiestatis commodo, cui nihil, quod ad principem feminam pertineat, hic deest, quantum pro 85 nominis Hungarici decore et illius ac suae quoque, ut dicit, patriae salute. Verum hac de re plura cum sua maiestate agam. Nunc cum posthac erat in procinctu abeundi, nolui his meis litteris vacuum ad te eum abire. De ceteris plura propediem. [5.] Arbitror te scire cupere, quo in statu res sint meae. Sum Deo volente sanus, et in pulchra, divite ac omnibus rebus, sive quod ad vitam hominis, sive quod ad volup- 90 tatem, si quis eam magni facit, pertineat, referta patria, atque in summo otio, quiete et tranquillitate, in nulloque defectu praeterquam, quod a patria et amicis veteribus absim. Quod mihi ab aulicis rebus et conversatione virginum reginae, ad quam te Posonii,15 si memini, hortabar, superest temporis, id consumo partim lectionibus theologicis, partim aliis honestis occupationibus. Nec amicorum conversationes, bonorum et doctorum 95 virorum mihi desunt, ut si verum fateri debeam, nihil omnino mihi deesse videam, quod ad honestum statum honestamque vitae meae sustentationem pertineat. Illud tamen Homericum, postquam graecissare coepi, aliquando venit mihi in mentem: 'Qg ovdev yXvKiov fjg jiarpídog óvóé TOKijwv yíyverai eínep rig kou ammpoOi niova oJkov i no yairj év áXXoöanr) vatei ccjzczvevOe tokejojv. 16 Huius rei causa cuperem aliquando pacem domi fore, ut in uno ovili sub uno pastore concluderemur excluso Turearum commercio. [6.] Quaeris, cur a rege tam longe abiverim? Primum volui pro suscepto fidei et integritatis meae officio reginam in medio peregrinationis non deserere, bonique viri 105 officium esse putavi, si eam secutus in diversis fortunis tempore pacis rursus eo, unde digressa est, si firma futura esset pax, reducerem. Tum malui vestrarum et nostrarum partium hominum grassatorum concertationem ac tragoediam procul audire, quam coram oculis intueri. Postremo quia iam ab eo tempore, quo Thomas Vesprimiensis episcopus tempore Ludovici regis frustratus erat officio cancellarii, et tu ad hanc 12 Miklós Oláh left Hungary as Secretary of Maria Habsburg. 13 Unfortunately, there is no known letter by Brodarics to Maria from the year 1536. 14 Brodarics left the court of Maria Habsburg 9 years earlier and joined Szapolyai. 15 Brodarics stayed in Pozsony in the vicinity of Queen Maria and so of Miklós Oláh from September 1526 until March 1527. 16 Homer, Ulysses. IX, 34-36. 479

Next

/
Thumbnails
Contents