Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1536

ultimum supplicium traheremur, vix possemus inducere in animum, ut daremus, regem autem in forma camerae Apostolicae obligare, quam sit honestum, Vestrae Maiestati 10 iudicandum relinquimus. [2.] Nos nihilominus ad ea, ad quae conveniens est nos obligare, tam in persona principis nostri, quam in nomine nostro privato cum ceteris dominis ad Vestram Maie- statem pertinentibus sumus parati, secundum quod cum his dominis sumus locuti. Interim supplicamus Vestrae Maiestati humiliter, ut committat, ut teneatur in bono et 15 competenti loco, quia nunc etiam credimus, quod ob duritiam carceris videmus eum a mente non param alienatum, et in tantum, quod si etiam dimittetur, nec poterit prodesse cuipiam, nec obesse. Prout homines Vestrae Maiestatis, qui nobis cum eo loquentibus praesentes fuere, testes esse possunt. Deus Maiestatem Vestram semper felicem et incolumem conservet. 20 Ex Neustat, 26. Decembris 1535. [3.] Cum nos nomine regis nostri non optemus a Vestra Maiestate aliquam obliga­tionem pro Ladislao More, fortasse et a nobis pro Francisco Bodo non esset petenda. Cum Ladislaus More sit longe potentior Francisco Bodo, utpote tot castra habens. Tamen ex superabundanti sumus parati ad ea, de quibus cum his dominis sumus locuti, 25 et de quibus etiam ad regem nostrum scripsimus, quibus Vestra Maiestas dignetur con- tentari. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis servitores frater Franciscus de Frangepanibus subscripsit 30 Sirmiensis, Quinqueecclesiensis subscripsit On the outer side: Sacratissimae Regiae Maiestati Romanorum etc., Domino Clemen- tissimo 263 Ferenc Frangepán and István Brodarics to Ferdinand I Trident, 17 January 1536 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 28. Konv. A. fol. 46-48. Published: ETE III., 73-74. 1. Ferenc Frangepán and Brodarics report to Ferdinand that they have arrived safely in Trident, accompa­nied by the courtier Ferdinand sent with them, Sigismund. - 2. Due to the absence of the Archbishop of Lund and the illness of Brodarics they have to part with Cardinal Bernhard Cles and continue their trip by sea. Sacratissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime. Post servitiorum nostrorum humilem commendationem. [1.] Iussu Vestrae Sacratissimae Maiestatis fuit comes itineris nostri is praesentium exhibitor dominus videlicet Sigismundus,1 aulicus Vestrae Maiestatis, qui ob respec­There are no further records on Ferdinand’s auhcus by the name of Siegmund. 472

Next

/
Thumbnails
Contents