Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1535
20 25 30 35 40 45 eisque confectis vel infectis, quandocunque eis visum fuerit, discedere et ad loca ipsis secura unacum familia et rebus suis salvi et incolumes redire possint. Promittentes etiam per praesentes, quod nec per nos nec per aliquem alium aliqua vis, violentia, litisfactio ac iuris strepitus durante hoc nostro salvo conductu, etiam si aliqua hostilitas inter nos et Ioannem Zepusiensem2 quomodocunque et per quoscunque et ubicunque contingeret, aut etiam si quid nobis humanitus (quod Deus avertat) contingeret, eisdem vel alicui ex suis inferetur, sed quod nihilominus ipsi et sui (in tali casu et hostilitate huiusmodi non obstante) vigore huius nostri salvi conductus salvi et securi esse debeant et possint. Item si etiam accideret quod aliquis eorum se huic salvo conductui nostro non confonniter gereret, ex tunc eisdem archiepiscopo Colo- censi, Broderico, Werbewtzy et duobus nobilibus, eorum collegis antenominatis nihil periculi, violentiae et litisfactio ac iuris strepitus facturi sumus. Ille tamen, qui hunc nostrum salvum conductum infringet, iuxta demeritum puniatur. Praeterea si sub hoc sex hebdomadarum salvo conductu eosdem archiepiscopum Colocensem, Brodericum, Werbewtzy et duos nobiles, eorum collegas vel aliquem ex suis adversa valetudine correptum diutius quam praesens salvus conductus sonat, decumbere contingeret, promittimus illum sub eadem fide et verbo nostro securum usque quo convaluerit. Et si forte accideret, quod res et tractatio huiusmodi longius duraret, quam per antedicti temporis spatium, ex tunc hunc quoque salvum conductum nostrum ad ulteriora tempora illis necessaria prolongabimus. Mandamus idcirco et praecipimus universis et singulis generaliter nostris cuiuscunque status et conditionis, qualitatis, gradus aut ordinis officialibus et subditis tam spiritualibus quam saecularibus ubilibet exsistentibus sub indignatione nostra gravissima et sub amissione capitis et bonorum suorum, quatenus praefatos archiepiscopum Colocensem, Brodericum, Werbewtzy et duos nobiles, eorum collegas per totum tempus, quo ad nos venient, et apud nos versabuntur, et quae habent, tractabunt, et ad loca eis secura redibunt, illaesos et indemnes ire et redire permittant, eisque et suis in nullo prorsus impedimentum, gravamen, molestiam aliquam inferant seu inferre praesumant, in quantum poenas praedictas voluerint evitare. Harum testimonio litterarum et sigilli nostri parvi impressione munitarum. Datum in civitate nostra Wienna, XXV. Aprilis 1535. 18 post eis HHStAfol. 63 -64. add. omnibus vel alteri eorum 19 ipsis: sibi HHStAfol. 63-64. 23 post ubicunque HHStA Jbl. 63-64. add. contigisset aut 23 aut etiam si quid ... contingeret om. HHStA Jbl. 63 64. 27 gereret: gessisset HHStA Jbl. 63-64. 28 post antenominatis HHStA Jbl. 63 -64. add. vel alicui eorum et servitorum suorum propterea 31 sex hebdomadarum: duorum mensium HHStA Jbl. 63 64. 36 per antedicti temporis spatium: duorum mensium antcdictorum spatium HHStA fol. 63-64. 36 ex tunc hunc ... illis necessaria: hunc quoque salvum conductum nostrum ex tunc illis necessario HHStA fol. 63-64. 38 Mandamus idcirco et praecipimus: Mandantes idcirco et praecipientes HHStA Jbl. 63-64. 41 et bonorum suorum om. HHStA Jbl. 63 64. 42 post nobiles HHStA Jbl. 63-64. add. istos supradictos 42 post collegas HHStA fol. 63-64. add. eorumque servitores omnes 47 parvi om. HHStA fol. 63-64. 456