Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1535
Maiestates.1 Qui si ad ipsam diem Sancti Georgii2 adesse non possent, Maiestas Vestra boni consulere dignabitur. Dabitur omnis opera, ut circiter octavum eius festi diem3 in Owar constituantur. Cur autem in Owar, id Vestra Maiestas ex domino Thurzone intel- 10 liget, ad quem de hoc clarius scripsi.4 [2.] Vestrae Sacrae Maiestatis erit, quae illius bonitas est, et in rem Christianam maxime in haec misera regna propensitas, ea a rege nostro et a nobis exigere, ad quae cum salute regni condescendi possit, et quae non sint praeter dignitatem regis nostri. Et interim iubere suos cessare a damnis miseris et afflictissimis populis inferendis et is ab induciis violandis et hoc Vestra Maiestas dignetur facere amore Dei, cuius divinis eloquiis nihil vobis principibus magis commendatur, quam cura et tutela pauperum et oppressorum. Servitutem meam Vestrae Maiestati humiliter commendo. Quam Deus conservet semper felicem et incolumem. Varadini 8. Aprilis 1535. 20 Eiusdem Vestrae Sacrae Maiestatis humilis servulus Sirmiensis subscripsit Nuntius pontificis Rorarius,5 qui hic est, credere dignetur Vestra Maiestas nihil aliud hic egit et agit nisi de pace ista promovenda et de negotio religionis.6 On the outer side: Serenissimo principi et Domino, Domino Ferdinando Dei gratia Romanorum etc. regi Augusto, domino mihi clementissimo. 20 Eiusdem vestrae ... religionis manu Broderici 1 We know from Ferdinand’s letter to Thurzó on 10 April that Brodarics requested Ferdinand to also send somebody to the talks with John’s legates, so that John’s commissioners do not have to appear in front of Ferdinand. Ferdinand did not approve of that. See HHStA, Ung. Akt. Fasc. 26. K.onv. D. 32.- 24 April. 3 I.e. 1 May 1535. 4 The letter to Thurzó is gone. 5 Papal Nuncio Rorario. 6 The text Nuntius... religionis attached on a slip of paper. 454