Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1535

[1.] Venit nunc de novo nuntius, qui affirmat pro certo reliquisse Ibraym ultra Debriis2 regiam Sopliii3 Persarum regis XX dierum itinere victoriis victorias continu­antem.4 Ego Christianis nihil magis pertimescendum esse reor, quam potentiam et 5 fortunam principis Turearum, et odia inter se ac discordias immortales et inexstirpabi­les principum Christianorum etc. Quod mirarer, si Vestrae Dominationes non intellige- rent, et magis mirarer si contrarium crederent. [2.] Alia et ego ad conventum nostrum mutuum refero. Quantum autem ex pedibus et valetudine mea coniicio, Dominatio Vestra libere per me potest vacare commessa- 10 tionibus suis nuptialibus. Quia impossibile est, quod ego hinc me intra sex aut septem dies movere possim, nisi forte in lecto vel in feretro, praecedentibus monachis Sancti Francisci et decantantibus illas suas melodias luctificas, a quorum huiusmodi obsequio ac munere Deus adhuc me liberare velit, et cur non semper? [3.] Credo, quod dominus Lasky optime cum rege nostro concordabit.5 Dominus 15 Colociensis6 est apud regem Waradini. Totus Vestrae Dominationis. Vestra Dominatio optime valeat, una cum domina mea observandissima, domina consorte sua7 et liberis suis. Quibus precor, ut Dominus Deus mille det felicitates per hunc novum annum, ut per plurimos alios. Et regno parem. Budae, XII. Ianuarii 1535. 20 Servitor Sirmiensis subscripsit On the outer side: Spectabili et magnifico domino Alexio Thurzoni, iudici curiae ac locumtenenti serenissimi regis Romanorum, domino mihi observandissimo 2 Tebriz (today: Tabriz, Iran), the capital of Safavid Persia. •' Brodarics is mistaken about the name of the Shah. In 1535, it was not Shah Ismail (known as Sophi in the West) who ruled Persia but his son, Tahmasp (1524-1576). 4 The Turkish-Persian war referred to here broke out in 1533 and brought great Turkish success. Suleyman occupied Persian capital in 1534. and by December, his army reached Baghdad. See Kaldy-Nagy Gyula. Szutejmán... 101-103. 5 Laski would never reconcile with King John. On 27 February 1535 he writes to Katzianer that the latter can inform him about affairs of King John freely because he has quit serving him and owes nothing to him. See HHStA, Ung. Akt. Fasc. 26. Konv. B, fol. 53. 6 Ferenc Frangepán. 7 The second wife of Elek Thurzó was Magdolna Székely of Ormosd, widow of Tamás Széchy who had died in the battle of Mohács. They had two daughters. 437

Next

/
Thumbnails
Contents