Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1534

227 Henry VIII to István Brodarics Chertsey, 10 July 1534 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 24. Konv. C, fol. 56. Published: ETE II. 359. He learnt about the extraordinary) virtues of Brodarics and his loyalty to King John. He requests Brodarics to use his influence on behalf of Giambattista Casali, whom he has sent to King John in legation. Henricus Dei gratia rex Angliáé et Franciae, fidei defensor ac dominus Hiberniae Reverendissimo in Christo Patri, domino Stephano episcopo Sirmiensi serenissimique regis Hungáriáé consiliario etc., amico nostro carissimo salutem. Non vulgares animi dotes ac virtutes, quibus Reverendissimam Dominationem 5 Vestram ex dilecti nobis domini Gregorii Casalii sermone praeditam esse intelligimus, efficiunt, ut non solum eandem plurimum amemus et carissimam habeamus, verum etiam spem certam et fiduciam concipiamus futurum semper, ut causas omnes in sere­nissimi vestri regis stabilimentum securitatemque et Christianae reipublicae quietem, tranquillitatem atque conservationem cessuras, et quae Christianissimo Francorum io regi, fratri perpetuoque confoederato nostro carissimo, et nobis iunctim unanimique consensu cum serenissimo rege vestro impraesentia occurrunt et deinceps tractari con­tigerit, vestra opera consilioque iuvetis et promoveatis. Ex reverendissimo igitur domino protonotario Casalio,1 quem ad serenissimum vestrum principem oratorem nunc destinamus, nonnulla publicum bonum concernentia is Vestra Reverendissima Dominatio nostro nomine intelliget. Cui referenti impense rogamus, ut indubiam fidem velit habere, et in iis, quae nostro nomine aget, adesse atque favere, qua in re nobis summopere gratificabitur. Et feliciter valeat eadem Reverendissima Dominatio Vestra. Ex regia nostra de Chertsey die X. Iulii MDXXXIIII. 20 Vester bonus amicus Henry manu propria On the hack side: Reverendissimo in Christo Patri, domino Stephano episcopo Sirmiensi serenissimique regis Hungáriáé consiliario etc., amico nostro carissimo 1 Giambattista Casali leaves for Hungary in the spring of 1535 accompanied by Andrea Corsini. They tried to reach Szapolyai’s part of the country disguised as merchants, but they were captured in Slavonia and put to prison in Wiener-Neustadt. See the records of their interrogation in: Hatvani Mihály, Magyar történelmi okmánytár a briisseli országos levéltárból /., Pest, 1857, 240—280. 420

Next

/
Thumbnails
Contents