Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1534

5 10 15 20 25 50 55 [1.] Inter alia omnia, quae in his litteris a me scribuntur, excusatio inprimis apponi deberet, cur tam sero ad vos veniant litterae hae ab aula missae. Ab hac tamen super­sedendum mihi putavi, cum sciam satis me diligentem in hac re a vobis existimandum, atque apud Dominationem Vestram satis superque excusatum iri, cum videat ipsas lit­teras a me per praesentem nuntium, hunc meum familiarem, Hieronymum nomine huic negotio privatim destinatum vobis redditas esse. Dominatio Vestra igitur sciat, quod posteaquam dominus Franciscus Casalius, frater meus negotium sibi demandatum apud regem Christianissimum Massiliae confecit (ut ipsa melius in suis litteris videbit), iter ingressus est, ut, quam celerrime fieri posset, Venetias contenderet, hicque nuntium confestim cum his litteris ad vos mitteret. In ipso autem Avinionis itinere in aegritu­dinem (ut fit) incidit, repentina ac gravi febre oppressus Avinionem tandem cum per­venisset, ibi constitit, neque mittendas alioqui has litteras putavit, sperans febrem non ita invalituram, ut ipsémét intra paucissimos dies eas ferre non posset. Cum autem morbus ingravesceret, eas Lugdunum misit, ut ea via ad me huc afferrentur,1 sero tamen redditae mihi sunt. Iamque exactus est mensis, ex quo ad vos pervenerunt, cum cotidie speraremus aliquem nobis occursurum, cui tuto eas ad Dominationem Vestram daremus. Cum autem res longius procederet, nihil prius mihi faciendum existimavi, quam ut familiarem hunc meum ad Dominationem Vestram mitterem cum ipsis litteris, quo ad scribendum tum etiam ad alia negotia utor, utpote qui eum fidelem hominem esse sciam atque eiusmodi, ut multa coram referre possit. Quod ut libentius facerem, equitis fratris mei litterae in causa fuere, quod mihi nescioquid non parvi momenti scripsit vobiscum communicandum, quod ab ipso Hieronymo Dominatio Vestra coram audiet, atque cum iis alia nonnulla, quae ego illi mandavi. Cum autem res ipsa videtur expetenda, non ab re esse existimo, si ea tentetur. Dominatio Vestra meminisse facile potest, quod alias mecum super hac re (quod totum eius humanitati ascribo) est collo­cuta, inquaerebamusque num in his regionibus aliquid esset, quod ad rem faceret, et nisi me fallit memoria, de hac privatim sermonem habuimus, quae meo quidem iudicio multis de causis omnibus aliis magis expetenda atque eligenda esset, quas ego imagi­nari aut reperire possem. De quibus ipse Hieronymus coram cum Dominatione Vestra loquetur. Eam rogo tamen, ut det operam, ut cum paucissimis res communicetur.2 [2.] Quoad autem cetera regis serenissimi negotia oportunum maxime mihi videtur, ut quam mature fieri possit, mittatur cum auctoritate et mandato, qui hanc absolu­tionem3 postulet, quae (ut ex eo, quod Massilia mihi nuntiatum est) conicere valeo, facile impetrabitur, maximequc in rem erit, si haec obtineatur absolutio, antequam ad foedera et conventiones veniatur. Regiaeque maiestati honorificum magnificumque erit, si et apud pontificem et apud Christianissimum regem oratores habeat.4 20 negotia correxi ex: negotio 1 Regarding the above events, see the letter by Francesco Casali dated 18 November 1533. 2 It is not known what Casali is alluding to. 3 The Pope excommunicated János Szapolyai from the Church at the end of 1529 for forming an alliance with the Turks. Absolution from excommunication was an important goal of Szapolyai's diplomacy. 4 John had no legates of his own in European courts. The three Casali brothers, who were officially in English service, represented his interests in Venice, England, and Rome. 407

Next

/
Thumbnails
Contents