Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

10 15 20 25 30 35 cum suo sapientissimo senatu dignaretur in tempore providere his rebus, hoc morbo in tantum ubique exaggerato. Et nunc quoque hoc idem tanquam humillimus servulus Vestrae Sanctitatis et isti Sacrosanctae Sedi addictissimus consulo. Nunc quomodo- cunque est Vestra Sanctitas de hoc edocta, malum assidue serpit et altiores radices agit. Rationes, quas Vestra Sanctitas commemorat, non nego esse optimas et validissimas, sed nihil a nobis adduci potest tam firmum et solidum, cui illi evangelio et divi Pauli scriptis non occurrant. [2.] Pro concilio autem, quantum instent et elaborent, nemini debet esse magis cog­nitum, quam Vestrae Sanctitati. Non defuerunt, nec desunt, qui hic quoque vehementer urgeant hunc regem, dominum meum clementissimum, ut si alii principes cessant, ipse saltem in regno et ditione sua hanc rem discuti faciat, et quod verius et Christianae puritati magis vicinum et consentaneum esse cognoverit, illud amplectatur. Quae res his etiam diebus magna contentione coram eius maiestate est acta, hoc ipso etiam nun­tio praesente et audiente. Itaque Vestra Sanctitas amore Dei adhibeat ad componendum huiusmodi controversias illa remedia, quae ei videntur magis opportuna. Quia res ista quanto magis non curatur, tanto magis invalescit. [3.] Ego cum reverendissimo domino fratre meo, domino Colociensi4 nihil omittam, quod a me fieri poterit in rege hoc et regnicolis in devotione Sanctae Sedis et Vestrae Sanctitatis retinendo. Et hoc etiam eo alacrius, diligentius ac libentius, quod vehemen­tissime cuperemus hunc pontificatum Vestrae Sanctitatis non solum ab omnibus huius­modi controversiis videre vacuum, sed rebus etiam omnibus aliis pacatissimum et florentissimum ob privatam meam et incredibilem erga Vestram Sanctitatem affec­tionem et observantiam. [4.] De pace inter hos principes nihil nunc aliud habeo, quam quod is ipse dominus nuntius referet, aut domini Casalii.5 Poterit de his, quae scribo, Vestra Sanctitas et a domino Paulo Zondino poenitentiario Apostolico,6 quando ad Eam redierit, edoceri, qui multis interfuit et oculis vidit ea, quae hic aguntur, et quae a Sede Apostolica et a toto nostro ordine desiderantur. Me et servitutem meam in gratiam Vestrae Sanctitatis humillime commendo. Quam Deus conservet felicissimam et sospitem. Budae 10. Decembris 1533. Eiusdem Vestrae Sanctitatis humillimus servulus et capellanus Stephanus Brodericus Sirmiensis subscripsit On the outer side: Sanctissimo Domino Nostro, Domino Clementi VII. Pontifici Maximo, Domino mihi semper Clementissimo. 4 Ferenc Frangepán. 5 Brodarics and Frangepán informed English Legate in Rome Gregorio Casali about the situation in Hungary in a long letter on 7 December 1533. 6 On Pál Szondi, see the notes for Marsupino's letter on 4 December 1533. 399

Next

/
Thumbnails
Contents