Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

terent, ut non solum ad eius modi litteras et admonitiones meas calumniose rescrip- 90 serint nonnulli, verum etiam honorem meum temerariis sugillationibus prosciderint. Apud alios vero, qui licet mitius responderint tamen eadem, atque apud ceteros exse­cutio satisfaciendarum indutiarum est, hoc est prorsus nulla. [5.] Haec sunt itaque. Honorandi Domini, quae regiam maiestatem, dominum meum clementissimum adduxerunt, ut me cum copiis suis huc partium miserit, quorum si non 95 finis tandem erit, ab iisque non desisterint, sed in dies magis magisque vestri talem in modum in nostros saevire perrexerint (quod tamen vix sperandum est, ut cessent, cum vestri continue plures vires cogant), certe non funditus perdere et perire fideles regiae maiestatis subditos patiemur, sed demum debitum auxilium ipsis facere cogemur. Diu­tius enim haec ferre neque licebit, neque honori et officio nostro conveniet. Possent loo tamen haec omnia unico hoc medio, de quo Vestrae Reverendissimae Dominationes suis in litteris mentionem faciunt, hoc est, per utriusque principis commissarios tolli, interveniri et in tranquilliorem statum redigi, si modo ambo principes hoc facerent. [6.] Atqui ut in hoc nihil desit, nihilque desideretur in domino meo clementissimo, quod ad eiusmodi tranquillitatis restitutionem spectet, ego profecto, quantum in me 105 erit, libenter et fideliter in eo laborabo, efficereque pro viribus conabor, ut commis- sarii ab eius maiestate Strigonium expediantur, qui mutuas querelas et iniurias audiant, cognitionesque iuxta indutiarum articulos faciant, tantumque curent, ut ab omnibus, quicunque ii essent, contra quos similia lata fuerit factae cognitioni et latae eorum similiter [?] satisfiat, sed videtur mihi grave inconveniensque hoc futurum his, qui hic no locorum consident, si quoque eorum querelae et gravamina per commissarios Strigonii discerni deberent, propter locorum longinquitatem enim cunctantius et negligentius exsequerentur ea, quae per commissarios Strigonii diiudicarentur. Proinde consulerem, ut ambo principes et huc perinde atque Strigonium duos commissarios deligerent, qui simili auctoritate et modo causas diffinirent. Quod ut maturius fiat, statim domino iis clementissimo meo regi huius rei causa scribam, neque hoc mihi inconsultum videre­tur, ut iam confestim princeps et dominus Vestrarum Dominationum aliquam insignem personam, quae alicuius existimationis esset, huc ad me destinasset pleno mandato et auctoritate, quae una mecum de omnibus iniuriis, quibus subditi utrinque afficerentur, cognosceret. Quo fieret meo iudicio, ut tantae ingrassationes violentiaque facta aliqua 120 ex parte tollerentur. Quod si et Vestris Reverendissimis Dominationibus et ipsarum principi bonum ita videbitur, hoc sibi persuasum sit de me, quod omnia summa cum dexteritate et sincere nomine clementissimi domini mei regis agere, in idque totus incumbere volo, ut ab omnibus indutiae serventur integre et inviolabiliter. Videtur itaque mihi ad querelas illas, quas Vestrae Reverendissimae Dominationes 125 contra nonnullos nostrorum iuxta inclusam schedam13 produxerunt, in praesentiarum respondere non admodum necesse esse, quia si ad commissariorum iudicium res per­venerit, pro se rationem quisque reddet, et nimirum tunc operae pretium erit, ac cuiusque necessitas expostulabit, ut quilibet sese de facto suo satis expurget. [7.] De capto vero castello Zmyoa,14 cuius quoque Vestrae Reverendissimae Domi­13 See the attachment to the letter by Brodarics and Frangepán on 15 November 1533. IJ Znióváralja (today: KláStor pod Znievom, Slovakia) 389

Next

/
Thumbnails
Contents