Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

15 20 25 30 35 40 45 Hungáriáé nata, cara est ipsius regni salus et tantum ruinae ac destructioni regni com­patitur, inulto magis credat, nos, qui de regno sumus, compatimur et compati debemus. Et fecimus atque in posterum quoque facturi sumus unacum dominis, fratribus et ami­cis nostris, servitoribus et consiliariis sacrae regiae maiestatis, domini nostri clementis- simi alacri et promptissimo animo ea omnia, per quaecunque poterimus melius salutem et quietem eiusdem miserrimi regni procurare. Habemus autem regem, dominum nostrum clementissimum ex Dei benignitate ad hoc ipsum propensissimum et dies ac noctes nihil aliud agentem aut cogitantem. [2.] Quod vero ad querelas Vestrae Magnificentiae attinet, nostrae erant hae partes. Magnifice Domine, (qui undique quotidie de subditis regiis loquimur) multa enormia patimur per familiares ac subditos principis Vestrae Magnificentiae, quorum aliqua, quae nunc occurrunt, mittimus Vestrae Magnificentiae in scheda praesentibus inclusa descripta.4 Licet sunt longe plura, pro quibus emendandis cum his diebus specialem hominem nostrum ad reverendissimum et magnificum dominos Thomam episcopum et Alexium Turzonem etc. misissemus.5 Et omnia dominationibus eorum declarari fecissemus petentes ab cis nihil aliud, nisi id, quod in illis articulis Megerensibus6 continentur, per quod solum omnia ista facile corrigi et emendari possent, id est, ut commissarii Strigonium mitterentur. Nullum tale nobis inde responsum retulere, per quod articulis illis fieret satis, vel quieti publicae consuleretur. De quo satis et mirati et turbati sumus, maxime princeps noster, qui semper ab initio et nunc quoque paratis­simus esset huiusmodi articulis satisfacere. Miramur, cur in hac re tam iusta et honesta ac debita Vestrae Dominationes faciunt tantam difficultatem. Immo cur hoc persuaderi sibi non patiuntur. Nec hoc in bonam partem interpretari possimus, nec videmus, quo pacto sine hoc posthac etiam vel in una vel in alia regni parte possint ista, quae contra indutias vel per vestros vel per nostros fiunt, conquiescere. Itaque videtur nobis, et ita rogamus, ut Dominatio Vestra facere velit, et efficere apud principem suum, ut com­missarii illi omnino mittantur, et ita quieti regni consulatur. Alioquin ibitur semper de malo in peius. Et hoc miserrimum regnum de die in diem magis desolabitur cum maximo damno principum et omnium nostrum. [3.] Illud etiam consultissimum esset, ut tam istae, quas Vestra Magnificentia secum se habere scribit, quam nostrae copiae revocarentur et dissolverentur, quia quousque erant sibi invicem in propinquo, impossibile erit eas continere, quin aliquid hostilitatis exerceant. Nec nostri Vestra Magnificentia istic cum exercitu existente revertentur, quia Magnificentia Vestra, quamvis scribat se nullius hostilitatis gratia istuc cum exer­citu venisse, nec ad aliud, nisi ad subditos sui principis tuendos. Nos tamen longe aliud adhuc principe nostro Quinqueecclesiis existente intelleximus, et nunc tanto magis intelligimus, idque ex litteris et significationibus hominum vestrae partis. Intelligimus autem Vestram Magnificentiam, ut aperte ac sincere cum illa agamus tanquam cum tali domino et amico, sub isto praetextu velle in Transsylvaniam penetrare. Non miretur 4 See the list attached to the end of the letter. 5 Bishop of Veszprém Tamás Szalaházy and Elek Thurzó were leaders of the Habsburg administration in Hungary. 6 Representatives of Szapolyai and Ferdinand signed a four-month truce on 30 December 1532 in Megyer, Csallóköz. For the text of the agreement, see HHStA, Ung. Akt. Fasc. 21. Konv. B, fol. 58-60. 380

Next

/
Thumbnails
Contents