Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

dendas litteras habui serenissimi regis, cui si quid unquam cum Christianissimo agen­dum erit, hunc amicum plurimi faciat oportet. [2.] Cardinalis Trivultius8 eum mecum sermonem instituit, ut diceret quendam magnum virum, cuius nomen reticere vellet, questum fuisse de serenissimo rege nostro, 15 propterea quod nihil de pace componenda regi Christianissimo significant, cum pro­miserit nihil se in eo genere illo inscio facturum, is insuper, qui apud hunc principem pontificis nuntius fuit,9 quocum magna mihi est coniunctio, mihi retulit non deesse, qui a[e]greferrent, quendam, qui a serenissimo rege huc missus rediit, cum de matrimonio nescio quo secum actum esset, nec de eo, nec de pace, nec de bello quicquam post- 20 modo fuisse auditum. Ad quae singula respondi, ut aptius et convenientius per eum fieri potuit, qui hamm rerum praeteritarum sit ignarus. Profecto rex Christianissimus, cumprimum cognovit me huc a serenissimo rege nostro missum, gratum id sibi eve­nisse ostendit. Nempe me libentissime vidit et audivit. [3.] Cardinalis Pisanus10 11 se studiosissimum serenissimi regis profitetur. Itemque 25 Trivultius, quem Christianissimus valde diligit. Grimanus,11 quem accepi regi deditis­simum, hinc abest. Antonius Rinconus12 cupidissimum sese ostendit rem gratam regiae maiestati faciendi, neque defuit, ubicunque potuit, operam suam sedulo praestare. Reliquorum sane cardinalium voluntates satis propitiae huic regio negotio boni publici causa videntur praeter unius Salviati,13 qui propterea quod adversarii protector est, 30 alienior videtur. Eundem tamen communis tranquillitatis gratia aequiorem spero fore, est enim vir bonus, unde et pontifici et toti curiae carus inprimis est. [4.] Rex Christianissimus interrogavit me de conditionibus pacis, ad quae ea respon­di, quae regiis litteris continentur. Interrogavit etiam de principe Turearum, animum pacine, an bello intendat. Dixi pacem ab istis partibus fore putare, si Ferdinandus ea 35 observaverit, quae Constantinopoli convenerunt. Verum ex altera parte, quae ad Coro­nen14 facta sunt, posse illius animum irritare, ad quae nonnulla adiunxi, quae Venetiis acceperam de principe Turearum de classe augenda cogitante, rem ita exponens, ut ad regium negotium apposita, ne a vero discrepans foret. [5.] De causa regis Angliáé componenda Christianissimus diligenter agere nihil 40 omittit. Pontifex quidem in ea re vellet iis principibus gratificari, ita tamen, ut quam Romae tulit sententiam, nolit infringere. Neque etiam rex volet in eo pontifici assentiri, 8 Agostino Trivulzio (1485-1548), Cardinal, a prominent figure of the French party at the Roman Curia. 9 Clement VII sent Bishop of Faenza, Rodolfo Pio (1500-1564) to Francis on 28 May 1533. See: Ludwig von Pastor, Geschichle der Pcipste IV/2... All. 10 Cardinal Francesco Pisani (1494-1570). 11 Marino Grimani (1488/1489-1546), Cardinal of Venetian origin. 12 Antonio Rincon, noblemen of Spanish origin in French service. He visited Szapolyai’s court several times in legation. 13 Cardinal Giovanni Salviati (1490-1553) was himself related to the Medici on his mother’s side. 14 Troops of Andrea Doria occupied Koron on the Peloponnese in 1532. Suleyman tried to win it back several times but succeeded only in 1534. 376

Next

/
Thumbnails
Contents