Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

45 50 55 60 65 70 respondi [!] possunt. Quis enim non videt totam istam criminationem a malevolis atque ab haereticis confictam esse opprimendae ecclesiae causa, ut cum simulatione exagi­tandae vitae praelatorum se in aures multitudinis insinuarint, repente in sacra atque in ipsum Dominum impietatis suae venenum expromant. Nos quidem non negamus, quin graviter etiam dolemus esse homines in hac Urbe nonnullos malos, qui neque hominis Christiani, neque viri boni officiis saepe fungantur, minimcque digni sint non modo dignitate ulla, verum etiam hoc solum nomine Christiani. Sed tu nobis, qui in hac Urbe complures annos vixisti,3 idem optimus testis esse potes, neque ita esse eos multos, ut invidia ferat, et in ceteris bonis non pauciores, ac saepe etiam multo deteriores inve­niri. [4.] Quare erit officium tuum, cum eiusmodi hominibus ac sermonibus posthac occurreris, quod tamen te fecisse assiduo scribis, et nos certo credimus [ .....] neque pa ti homines imperitos ab impiorum calumniis everti, sed cum doctrina atque pruden­tia, tum auctoritate, quae in te magna sunt [.....] omnino esse docebis. Si qua vero etiam v era sint, non esse tamen eiusmodi, ut etiam ad concilium innocentium et inte­grorum hominum infamiam et labem permanere [.....] ceteris fraudi esse non debeant. Ut haec ipsa, quae scribis de divenditis indulgentiis ac dispensationibus, quae nobis certe inscientibus atque invitis omnia fiunt, neque satis mirari possumus, quomodo istae litterae sint ablatae, ut suspicari cogamur, eos in re improba nostro titulo ac nomine falso abuti. Quare te hortamur, ut si quem posthac eiusmodi molientem nactus sis, des operam, ut quantum possit, comprehendatur ac diligentissime custodiatur, ut causa cognita statui pro meritis de illo possit, ne et re animae suae et exemplo ceteris per­niciem inposterum afferat. Quod autem scribis de vigilantia et studio ipsius principis4 tuendae fidei et haeresium propulsandarum, nobis gratissimum est, ut debet, optantes ac in Domini benignitate sperantes brevi fore, ut sicut inviti et officio nostro coacti ad ea devenimus, quae nobis rerum qualitas ac temporum necessitas imposuit, ita subse­cuta, quam scribis et nos summe cupimus, pacificatione, ad pristinam nostram in illum benevolentiam et paternum amorem libentissime revertamur.5 Datum Romae etc. die III. Septembris 1533. Anno X. •’ Brodarics was staying in Rome with short interruptions between 1522-1525 as a legate of Louis II. His acquaintance with the Pope dates back to this time. 4 That is, János Szapolyai. 5 The Pope excommunicated King John in 1529 under Habsburg pressure. Since then, having it revoked had been a main objective for Szapolyai’s diplomacy. Obviously, the sentences in Brodarics’ letter that present him as a faithful Catholic prince serve this purpose (as well). 373

Next

/
Thumbnails
Contents