Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

15 20 25 30 35 40 45 docunque Papa, Carolus, Veneti, Ferdinandus, quos Dominatio Vestra nominat et alii plures, quos non nominat, quos certum est partim impetrasse iám, partim enixissime ambire principis potentissimi amicitiam, quandocunque, inquam, hi in amicitiam eius concesserint, nescio, si quid ei, vel Dominatio Vestra, vel alii non multi, qui hoc idem sentiunt, nocere poterunt. Ego, qui Deo teste et conscientia mea nihil aliud quaero per omnes labores et aerumnas, quas sustineo et a morte divi Ludovici regis3 constan­tissime sum perpessus, nisi salutem patriae, longe aliter sentio, et aliud consilium darem Dominationi Vestrae, et suaderem, ut tempori inserviret, quod semper sapientis est habitum. Et sicut divus Paulus, vas electionis, doctor gentium, tuba evangelii factus est, quod ipse de se testatur, omnia omnibus ut omnes Christo lucrifaceret,4 ita et Dominatio Vestra tantus patriae et Christianitatis amator non dedignaretur, nec eru­besceret non solum cum Tureis, sed etiam cum Tartaris, Saracenis et quocunque genere infidelium conversari, eundem cibum, eundem potum capere. Hoc pacto crederem ego, ut nunc video tempora, longe plus obsequii praestare posse Vestram Dominationem patriae labenti, quam contrarium faciendo. Et in hoc Dominatio Vestra, pace illius dixerim, deberet aliquid amicis credere illis, qui et Dominationem Vestram amant et sapiunt. Sed de his satis. Spero enim Vestram etiam Dominationem adhuc aliquando amicorum recte suadentium consiliis aquieturam. [2.] Dominum Matthiam, fratrem meum, postquam ex Maromarusio venerit, quem cotidie exspecto, statim ad Vestram Dominationem mittam, quem eidem, tanquam meipsum, commendo. [3.] De vinis multa cogitavi, sed eorum vecturae difficultas me ab emendo deterret.5 Itaque aliud aliquod consilium capiam. Vestrae Dominationi pro oblata in hoc opera gratias ago. [4.] Illud, quod Vestra Dominatio de Kapolnay scribit eum vel Palina6 vel Thykonio7 contentum fore, id ego longe aliter intelligo, quamvis ego neutrum illorum ei polliceri possum. Alterum tamen illorum, scilicet Thykonium existimarem me efficere posse. Nec scio nunc aliud de hoc scribere. Illud non potest mihi non displicere, eum mihi tam insignem iniuriam facere, ut maiorem et opulentiorem partem episcopatus mihi per maiestatem regiam, dominum nostrum clementissimum donati et tuo consilio per me occupati violenter teneat. Haec delevi, ne litterae, si intercaperentur, aliquid incommodi afferent. 41 post cum dei. [unus versus illegibilis] 44 post teneat dei. [unus semiversus illegibilis] proxima sententia manu Broderici scripta 3 Louis II died in the battle of Mohács on 29 August 1526. 4 The quotation is not accurate but the formulation refers back to verses 9 and 19-22 of St. Paul's first letter to the Corinthians, which, according to Agnes Ritoókné Szalay, is a typical idea of Brodarics inspired by Erasmus. See Ritoókné Szalay Agnes, Erasmus és a XVÍ. századi magyar értelmiség = Idem., Nympha super ripam Danubii. Tanulmányok a XV-XV1. századi magyarországi művelődés köréből, Budapest, 2002, 129. 5 Regarding the ways of purchasing wine in the early 16lh century and the difficulties of transportation see: Töttös Gábor, Borkultúra a 16. században. História, 2005/6-7, 40-42. 6 Palina (Somogy county) was an estate of the Provostship of Fehérvár, so Brodarics had no control over it indeed. 7 Tihany. 360

Next

/
Thumbnails
Contents