Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

regarding the latter's brother. Now he is travelling to Pécs for some weeks or months to settle his issues with Kápolnuy. Magnifice Domine, uti Fili Carissime et Honorandissime. Salutem et servitiorum meorum commendationem. [ 1.] De negotio, quod Dominatio Vestra habet cum illustrissimo domino gubernatore, ego aliud nescio scribere illi, nisi quod totiens et dixi et scripsi et nuntiavi. Amicitia 5 eius non est contemnenda, cuius auctoritas augetur et credo augebitur in dies, idque per istam pacis Constantinopoli faciendae translationem.2 [2.] De negotiis publicis, ita iudico pacem omnino futuram, vel cum divisione, vel sine divisione regni, nam utrumque contingere posset.3 Quorum alterum, non dubito, futurum valde periculosum ac perniciosum, illud tamen fiet, quod in eo loco io decernemur, quo hanc rem serenissimus rex Romanorum transtulit. Illud etiam certo credo, nec ullo modo contrarium credere possum maiestatem regiam, dominum nostrum clementissimum contra quorundam Germanicae factionis opinionem in suo statu et auctoritate permansuram. Alia ad hoc pertinentia intelligit Dominatio Vestra ex litteris domini Agnesdy vel Babay vel Ykesdy.4 15 [3.] Ego negotium fratris mei, domini Matthiae, commendo Vestrae Dominationi, qui simul cum uxore et liberis est in magna paupertate.5 Ego autem debitis multis involutus ob istum benedictum episcopatum Quinqueecclesiensem, quem poenituit et poenitet etc. Sed acta omnia transacta, rogo, ut Dominatio Vestra in hoc negotio fratris saltem illud faciat, de quo mecum in Berzencze est locuta, et sequatur in hoc peti- 20 tionem etiam meam non illorum tantum consilium, qui forte contrarium illi suadent, quicunque sint illi, et rogo, ut de hoc mihi respondeat. Ego vado nunc Quinqueeccle- sias et ibi ero per aliquot septimanas, vel menses. Vellem quod in negotio cum domino Kapolnay fieret aliquis finis iam tandem, qui cum istis subterfugiis nihil aliud conse- quetur postremo, nisi ruinam suam, quam ego nollem. 25 Et me Vestrae Dominationi, dominae Orsikáé, domino patri nostro communi,6 domino Maylad7 et omnibus vestris unice commendo, qui omnes valete et plau­dite. 4 post Amicitia dei est n 19 post faciat dei quod 6 post pacis dei. fac- After Szapolyai ordered his diplomats back from Pozsony, bargaining effectively shifted to Istanbul where both parties tried to convince the Sultan about their points of view. Szapolyai expected much from Gritti’s intervention. 3 Earlier both parties had tried to avoid the possibility of partitioning the country. 4 Péter Babay was a familiaris of Szapolyai. His name appears in a payroll already in 1531. See MOL, E 185. bundle 47, 4lv. Probably Agnesdy and Ikesdy were familiares too, but there are no data on them. 5 Mátyás Brodarics was probably hit hard by the pillage of the Turks in Slavonia in the previous year. Brodarics alluded several times to the fact that his family’s property in Polyana was reduced to ashes. See his letter on 20 October 1532. and 13 March 1533. 6 This form usually indicates Constable of Kanizsa Dénes Hassághy. 7 István Maylád. 357

Next

/
Thumbnails
Contents