Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

25 30 35 40 45 50 quod vestri provisores melius vobiscum agerent. Sed stultus ego, qui de hiis scribo! Omnia tamen ista procedunt ex sincero corde. Dominatio Vestra sicut nunquam fuit decepta per me, nec alius quisquam, ita neque in ista parvula summa decipietur. [5.] Illud certum est, quod optarem pro pauperibus et miseris orphanis Demetrii lit­terati, optimi olim primum servitoris postea amici mei, quos scio multum indigere, quod nuper oculis conspexi, dum Albae essem, et sororem eius seminudam ex miseria mea vestivi, ut potui, quod depositum illud non meum sed ipsorum restitueretur, sed credo, quod Dominatio Vestra hoc faciet, nec ego propter hoc pecuniam Vestrae Dominationis retinebo, sed pure ac simpliciter procedam cum Vestra Dominatione, sicut virum bonum decet. [6.] Dominus Petrus Periny liberabitur obside filio primogenito, et datis in fidem fidelis sui imposterum obsequii duobus, aut tribus castris suis; sed nec Soklyos nec Walpo. [7.] Istas litteras,7 rogo, ut Vestra Dominatio mittat ad dominum Koczyaner.8 [8.] Velit me facere certiorem de domino Bakyth et domino Valentino Therek, quorum servitores mirabiliter mecum agunt, de quo miror, quod mihi Vestra Dominatio non nuntiavit.9 [9.] Domino loanni Zalay,10 11 fratri nostro communi rogo, dicat mille salutem et domino Maylad," et servitia mea commendet. De domino Kapolnay12 nescio quid scribam vel quid sperem. Si quid boni potest concludi cum eo, bene quidem, sin minus, cogitandum est aliter de hoc negotio. Dominatio Vestra non tractet cum eo aliquid, antequam non habeat aliud a me. Et me et servitia mea Vestrae Dominationi commendo. Quae felix valeat cum Ursula sua. Cui etiam servitia mea commendo et domino Dionisio.13 Ex Buda 4. Ianuarii 1533. Hunc annum novum cupio esse felicissimum omnibus vobis. Servitor Sirmiensis subscripsit On the outer side: Magnifico domino meo, domino Thomae Nadasdino consiliario regio, domino uti filio meo carissimo et honorando. 35 post obsequii dei sui 38 post Therek dei quod 37 post Koczyaner dei fac 7 The enclosed letter is unknown. 8 Hans Katzianer, Commander in Chief for Ferdinand in Hungary. He was the leader of the Habsburg delegation in Megyer. 9 Brodarics had complained before about Pál Bakics and Bálint Török, who were on the Habsburg side, and asked Nádasdy to use his influence. See the previous two letters. 10 Comes of Pozsony János Szalay. 11 István Maylád, brother-in-law of Nádasdy. 12 Ferenc Kápolnay. 13 Dénes Hassághy, Constable of Kanizsa. 344

Next

/
Thumbnails
Contents