Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1532

15 20 25 30 35 40 45 50 55 igitur, dicit dominus gubernator, quicquam iniuriae illatum domino Thomae per domi­num gubernatorem, si ipse iniecit manus in suum proprium servitorem. Qui alioquin, etiam si fuisset proprius servitor domini Thomae, cum tamen in officio thesaurariatus, quod erat et est domini gubernatoris, serviverat et multum deliquerat, debebat per prin­cipalem dominum suum iudicari et puniri, cum omnes servitores thesaurariatus fuerint, si non aliter, saltem per dependentiam servitores domini gubernatoris. Ista sunt, quae mecum dominus gubernator est de isto negotio locutus, contra quae nescio, quid ego, vel alius quicunque posset respondere. Paulus tenetur vinctus et tenebitur quousque non erit finis totalis in eius negotio. Sunt bis centum personae de eo conquerentes, de diversis iniuriis, damnis et oppressionibus per eum illatis. Quibus vult dominus guber­nator, ut fiat iustitia et satisfactio. Inter alia ante captivitatem interrogatus si quid pecuniae haberet, dixit se non habere nisi XIII1 florenos. Reperti sunt apud eum ad mille quingenti florenos. [2.] Accessit et illud, quod omnes illas violentias et oppressiones, quas Paulus hic fecit, dixit fecisse partim ex regis commissione, partim ex commissione domini Thomae. Quod rex interrogatus negavit ita fuisse. Nec ille potuit ostendere aliquas super hoc litteras regias, nec credit dominus gubernator, quod dominus Thomas talia et tam enormia fieri commisisset. [3.] Ceterum ubi Dominatio Vestra mihi imputat de fiducia domino Thomae data, ego nuntiavi domino Thomae de omnibus meram veritatem. Nescio, quid habet agere captivitas Pauli cum fiducia domino Thomae per me data. Ego tamen de istis fiduciis vel non fiduciis sine assecurationibus non me amplius intromittam: faciat dominus Thomas quicquid ei videtur. Nunquam ego aliud consilium ei dedi ab ineunte eius aetate, quam quod existimavi optimum et honestissimum. Cuius rei ipse est mihi testis. Neque unquam etiam imposterum aliud ei consulam, nisi ut honorem praeferat omni­bus rebus mundi, et sit gratus illis, a quibus ingentibus beneficiis est affectus. Qui autem sint illi, ipse scit. Si vel Vestra Dominatio, quod non credo, vel alius quispiam aliud ei consuluerit, deducet eum procul dubio in ruinam. Deberemus capere exem­plum ab his, quae oculis vidimus et videmus. [4.] Illud etiam miror, quod mihi iste adolescens retulit non prius me habiturum responsum super nuntiatis per me, quam Paulus fuerit liberatus. Quasi vero Paulus mea opera vel suasu sit captus, vel quasi in manu mea sit voluntas domini gubernatoris, vel ego tenear, etiam si possem, in iniuriam et damnum tot bonorum virorum, qui de eo conqueruntur, eum eliberare. Quid habent commune negotia mea privata cum Pauli captivitate? Si dominus Thomas vult mihi facere bonam relationem super negotiis meis, gratum mihi erit; sin minus, nihil possum vi capere ab eo. Sed scio fuisse ali­quando tempus, quando ego non fui ei malus amicus. Et me Vestrae Dominationi com­mendo, et me domino Thomae commendetis et aliis amicis. Ex Buda, XIII. Augusti 1532. Totus Vestrae Dominationis Stephanus Brodericus Sirmiensis subscripsit 44 post etiam dei. vereor suprascr. miror 54 Totus... Maylathy manu Broderici 318

Next

/
Thumbnails
Contents