Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1532

10 15 20 25 30 35 fratris agere apud regem deberem. Recordor eorum omnium, quae postea sunt secuta, sed ego rogo Vestram Dominationem, ut a priori suo proposito non recedat et me quamprimum in eam sententiam, qua inter nos condictum fuerat, faciat certiorem, ut rebus fratris consulere possim, de quo, quod et alias dixi Vestrae Dominationi, maiorem habeo curam, quam de me ipso, et quam de ulla re mundi. Non videtur autem, quare isti domini (de compositoribus istius negotii loquor) debeant id aegre ferre ob causas illas, quas in illis longis litteris ambo cum domino reverendissimo explicavimus. Aequum autem videtur, ut Vestra Dominatio consulendo rebus suis non obliviscatur etiam ami­corum, praesertim talium, qualem me Vestra Dominatio sibi fuisse semper est experta. Hoc est, quod a Vestra Dominatione vehementissime efflagito, nec desinam flagitare, quousque consecutus non fuero, fretus iam illius erga mc amore fraterno. Periculosum autem est mihi talia differre, cum ob alias causas, tum quod homo iam in senium vergens et alioquin valitudinarius, nescio quando a vobis alio vocabor, et scio non eandem esse rationem mortuorum, quam viventium et servientium. Et de hoc a Vestra Dominatione responsum exspecto. Servitor Sirmiensis subscripsit [3.] Stephanum Chany5 expedire non potuimus. Dilata est eius expeditio ad reditum domini Gritti, cuius reditum hodie vel cras futurum speramus omnino.6 Illa, quae per Chany nuntianda fuerunt, nuntiavi aliqua per hunc servitorem domini Maylathy,7 fra­tris nostri. Ad quae Vestra Dominatio curam gerat, et in omnibus ea agat, quae sunt ad salutem huius miserae patriae nostrae communis et ad honorem regis ct suum. [4.] Faciat etiam fratrem nostrum communem, dominum Matinam Brodaryth certi­orem statim de his. quae per hunc nuntiavi, ut et ipse sciat rebus suis in tempore pro­videre, ne inter oscitantes opprimatur. [5.] Negotium domini conservatoris Venetiani8 nostri tibi commendo. Sis memor eius, fac te ita erga tales amicos tuos geras, sicut virum bonum et integrum decet. Qua de re scripsi in illis litteris plura, et omnia verissima.9 10 post quamprimum dei. de 25 post ad dei. adventum suprascr. reditum 10 post certiorem dei. Dominatio Vestra 26 post cuius det. adventum suprascr. reditum 14 post reverendissimo del. per 32 post ne dei. reperiatur 5 István Csány was tx familiaris of Nádasdy. 6 Gritti left Buda to visit the Sultan on 17 July. See the letter by Brodarics on 16 July 1532. 7 István Maylád, a Transylvanian aristocrat, brother-in-law of Nádasdy. s 1 have found no further data on the mentioned conservator. 9 Compare: the letter by Brodarics on 2 July 1532. 315

Next

/
Thumbnails
Contents