Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1532

5 10 15 20 25 30 [1.] Me quoque non parvo dolore afficiunt non ea, quae Vestra Dominatio Reveren­dissima scribit,2 cuius litterae quacunque materia sint scriptae, non possunt mihi non esse gratissimae, sed ea, quae tristioribus litteris scribendis causam dederunt, id est duritia et obstinatio eorum, quos in causa salutis totius Christianitatis concernente, molliores et tractabiliores esse decebat. Quo factum est, ut recusantibus adversariis nostris pacem, ad quam et potentissimus imperator non gravate consenserat, rursus ad arma impia sit veniendum, si non aliud plus mali, certe maximas Christianitatis vasta­tiones paritura. Nam ego cum his diebus in Valachia Transalpina essem cum illustri domino Gritti,3 certo certius cognovi, sicuti imperatorem potentissimum non fuisse alienum non solum ab ista duorum principum inter se concordia, sed etiam a totius Christianitatis amicitia; ita nunc hac non secuta, venturum contra serenissimum regem Romanorum cum tota potentia sua in eius, quantum a Deo permissum fuerit, excidium. Quod ego ne cogitare quidem sine maximo animi dolore possum, video enim quanta ex hoc sanguinis Christiani effusio est futura. [2.] Hortatur maiestatem regiam serenissimus rex vester, immo noster communis clementissimus ad mittendum iuxta desiderium excellentissimi Caroli imperatoris et reverendissimi domini cardinalis legati4 suos ad Germaniam oratores.5 Quod quam tuto fieri iam possit, ubi in Austrian! imperator recta vadit, Vestra Dominatio cogitet. Tunc quando rex noster serenissimus paratus fuit mittere oratores suos, ex quibus unum iam praemiserat, non in Bavarian! solum (nam Pathaviam6 Bavariae urbem esse dictitant) sed ad extremas Germaniae inferioris partes, adversarii nostri noluerunt. Nunc, cum res in has angustias est redacta, non video, quomodo id fieri possit et nescio, quis esset, qui Tureis in Austrian! venientibus tale munus suscipere vellet. Si caesarea maiestas et serenissimus rex Romanorum ex corde cuperent hanc pacem, neque antea factae fuissent aliquae difficultates in oratorum regis nostri ad suam Cae­saream maiestatem transitu,7 neque nunc recusarent, quominus haec causa agitaretur apud serenissimum regem nostrum Poloniae. In quo tantam bonitatem et prudentiam animadvertit ipse etiam, quem isti appellant Christiani nominis hostem, qui tamen plus nobis profuit parcendo, quam alii profuerunt iuvando, ut ei hanc controversiam finien­2 See Tomicki’s letter on 10 April 1532. ' Brodarics left Gyulafehérvár on 3 April 1532 to visit Gritti in Tirgovi$te. On 20 April he was back in Transylvania. See his letters on 3 and 20 April. 4 Papal legate Campeggio. On his role in mediation between the two kings see Fraknoi Vilmos, Magyarország egyházi és politikai összeköttetései a római Szentszékkel III.. Budapest, 1903, 35-36. 5 Charles V designated Passau to be the place for the new peace talks but Szapolyai was reluctant to accept a place in Germany and suggested Cracow instead. The Emperor, in spite of Polish intervention, rejected that. See AT XIV. 38-39.; 127-128.; 133-134. 6 Passau. 7 Hieronym Laski, commissioned by Szapolyai, would have travelled to Emperor Charles in the autumn of 1531. However, Ferdinand did not let him to continue from Innsbruck. Laski spent weeks in Ferdinand’s court from November 1531. On his negotiations there see: Hatvani Mihály, Magyar történelmi okmánytár a hriisseli országos levéltárból /., Pest, 1857, 97-112. He informed the Pope too about his unsuc­cessful talks. See on this the letter by Laski on 10 December 1531 (iam uno mense hic incassum fuerim remoratus). See Nicolai Camusat, Melanges historiques, Troyes, 1619, 50v. 298

Next

/
Thumbnails
Contents