Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1531

25 30 35 40 45 50 quod maiestas regia exspectabit, quidnam dominus Lasky afferet, et postea sic de aliis cogitabit. Idem credo futurum de legatione Thomae nostri Romam. Quem tamen nos illuc mittere decrevimus cum domino reverendissimo ob negotia nostra et maxime, ne tamdiu iaceamus in excommunicatione.11 Si possibile erit, nos aliquid impetrare super hoc, dominus reverendissimus deposuit omnes illos cogitatus adipiscendi etc. Statuit omnino redire ad suum priorem statum Deo in sua vocatione perpetuo serviendi. Si tamen pax confici poterit, et si spes erit aliqua regni conservandi, credo, quod induci poterit ad serviendum patriae nobiscum. Sed de his alias. [4.] Dominus Transsilvanensis habuit litteras ex Brassovia: domino Gritti datum esse vexillum per invictissimum Turearum imperatorem, et eum iam ex Constanti- nopoli exivisse cum vexillo, et fortasse pervenisse Adrianopolim. Ego nescio, si ista sint vera, et si vera essent, nescio, quid sibi velint. Nisi quod rogo, oro, obsecro et obtestor, ut tua opera, tuo beneficio consequar illam summam, cuius maiorem partem ego debeo. Immo longe plura his. Nihil nunc in me maius conferre potes, et de hoc me facere velis certiorem, quid in hoc effeceris. Et optime valere cupio Vestram Dominationem. Cui me unice commendo. Ex Alba Iulia Transsilvana XXV. lulii 1531. [5.] Dominus reverendissimus cras hinc discedit ad Nyalab.11 12 Nisi esset ista pecunia, ego idem facerem. Sed teneor vinctus istis compedibus. Dominus reverendissimus se Vestrae Dominationi commendat. Dominatio Vestra pecuniam istam, si habere poterit, sicut in Vestrae Dominationis erga me fraterno amore non possum nisi bene sperare et certo in hoc confidere, velit eam dare ad manus domini palatini,13 vel mittere ad dominum Philippum Varadiensem.14 Inveni enim modum eius in aurum commutandae, ut possim eam mittere his, quibus debeo et fidem meam liberare. Servitor Stephanus Brodaryth Sirmiensis subscripsit 11 Clement VII excommunicated Szapolyai under Habsburg pressure in 1529, because the latter formed an alliance with the Turks. Brodarics attempted to achieve absolution from the excommunication already in the spring of 1530, on his way to France. However, Habsburg diplomacy could prevent him from getting an audience even. 12 Nyalábvár belonged to the sister of Ferenc Frangepán, Katalin Frangepán, the widow of Comes of Máramaros Gábor Perényi, who had died at Mohács. See Komáromy András, Nyalábvár és uradalma, Századok, 1894, 515. 13 János Alsólindvai Bánffy. 14 He may be identical to Philippus Albaregalis (Fülöp Fehérvári), who is mentioned in the letter of recommendation addressed to György Szatmári and inserted in front of the Janus-edition by Sebestyén Magyi in 1513. Fülöp, mentioned in the Magyi-letter, was already Archdean of Várad at that time, and was among the protégés of Szatmári who had studied in Bologna, together with Brodarics. His name appears again in connection to finances in a letter by Brodarics to Nádasdy on 2 July 1532, where Brodarics refers to him as a doctor. 271

Next

/
Thumbnails
Contents