Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1529
Valeat felix et optime incolumis Dominatio Vestra Reverendissima, meque et servi- 20 tutem meam, item fidem et observantiam serenissimo regi suo commendet. Ceteris autem comitibus et consiliariis suae maiestatis salutem dicat et benevolentiam atque amorem fraternum declaret. Dat. 116 István Brodarics to Hieronym Laski Nyaláb,1 10 February 1529 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 10. Konv. B, tol. 38a.1 2 /. He has learnt about the news via the envoy of Jakab TornaUyai. Regarding Szapolyai s case he will follow Laski's advice in all respects. - 2. He must take care of his health in time because if he puts it off it might be too late. — 3. It is important to act carefully in the matter he does not specify. He writes more on this to the King. Spectabilis et Magnifice Domine. Salutem et servitiorum commendationem. [1.] Intelligo, quae mihi Vestra Dominatio per servitorem domini lacobi Thomalyay, thezaurarii regii significavit.3 Domine Magnifice, ego considerando negotia suae maiestatis faciam, quod Vestra Magnificentia consulit, sed Dominatio Vestra videt, s qualia sunt mihi toleranda. Fiat in nomine Domini. De aliis nuntiavi per hunc amicum meum Vestrae Dominationi. In quibus eidem commendatus esse cupio. [2.] Extrema valitudinis iam semiprofligatae ratio me ad hoc compellit, sicut Dominationi Vestrae Varadini4 etiam dixi coram reverendissimo domino meo, domino Colo- censi.5 Cui si in tempore non fuerit consultum, frustra postea erunt sera remedia. Me io et servitia mea Vestrae Dominationi unice commendo. Quae felix valeat. Ex castro Nyalab 10. Februarii 1529. [3.] Amore Deivideatis bene, quid agitis. Ego censeo omnia potius esse facienda, quam etc. Dominatio Vestra me intelligit. De his plura ad maiestatem regiam, dominum nostrum gratiosissimum. In cuius gratia, supplico Dominationi Vestrae, tanquam 15 domino meo amantissimo et observandissimo me velit conservare. Iterum eandem Dominationem Vestram optime ac felicissime valere. 1 Nyalábvár belonged to the sister of Ferenc Frangepán, Katalin Frangepán. See: Komáromy András, Nyalábvár és uradalma. Századok, 1894, 515. 2 Autograph. 3 Jakab Tomallyai was also staying in the castle of Nyaláb at this time. See his letter to Imre Czibak on 12 February 1529. (HHStA, Ung. Akt. Fasc. 10. Konv. B, fol. 39-40.) Tomallyai married the lady of Nyalábvár, widow of Gábor Perényi, Katalin Frangepán in the summer of 1528. See: HHStA, Polen 1. Kart. 1. Konv. 1527-28, fol. 99. 4 Várad (today: Oradea, Romania). 5 Ferenc Frangepán. 236