Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1528
15 20 25 30 35 illius maiestatis et Dominationum Vestrarum tantisper silent, praesertim cum neque mihi palam consilio et auxilio ullo illius maiestati et Vestris Dominationibus adesse liceat, manente hoc serenissimi regis nostri instituto et voluntate, ne vel serenissimus rex vester vel rex Ferdinandus a quopiam hinc adiuvetur, cum et illius maiestas neminem illorum quo ad bellum, utrumque vero quo ad pacem et concordiam ineundam velit consilio et opera sua adiuvare, quod iam ante cognitum esse potest Dominationi Vestrae Reverendissimae ex reverendissimo domino archiepiscopo Colocensi2 et eius relatione. [3.] Tametsi haec maiestatis regis nostri neutralitas et pacis suadendae studium minimi esse apud regem Ferdinandum noscatur, quod is per litteras et nuntios non cessat de eius maiestate queri illamque etiam liberius ob multa accusare. Sed et nunc quoque nuntium suum ad maiestatem suam misit de multis, quae attinent ad serenissimum regem vestaim, expostulaturum. Cognitae sunt enim ei omnes actiones Dominationum Vestrarum et novit omnium nostrorum in regno studia, quibus serenissimum dominum regem vestrum prosequuntur, quique istic vel ipsi fiunt, vel per nuntios aliqua agunt. Quod ipsum ego cuperem etiam fieri secretius, ne ulla possit subesse causa manifesta, quare de nobis queri vel serenissimum regem nostrum accusare debeat. Sed haec ad praesens satis sit attigisse, reliqua coram praesentes conferemus. Interim cupio bene et feliciter Dominationem Vestram Reverendissimam valere esseque diutissime incolumem. Cuius me etiam benevolentiae et fraterno amori plurimum commendo rogoque illam magnopere, ut me et obsequia mea serenissimo regi suo frequenter commendet et domino Colocensi, domino cancellario11 2 3 et aliis amicis dicat meo nomine plurimam salutem. Datam in Bodzanezin, die Sancti Ioannis Baptistae. Anno Domini 1528. In the boltom part of the draft: Reverendissimo domino, domino Stephano Broderico episcopo Sirmiensi, fratri et amico carissimo ac honorando. 11 post neque del. nobis suprascr. inihi 13 post hoc del. regis nostri 13 post ne dcd. quisquam hinc bella tenus suprascr. vel serenissimus... rex Ferdinandus 15 post vero del. in suprascr. manu Tomidi quo ad 20 post non dei. cessat de maiestate domini nostri suprascr. manu Tomicii cessat de eius maiestate 22 post ad del. Reverendissimam 22 post maiestatem dei. nostri domini suprascr. manu Tomicii suam 22 post quae dei. adtinent suprascr. manu Tomicii attinent 25 post dominum dei. regem loannem suprascr. manu Tomicii regem vestrum 32 post commendo det. Dat. rogoque... Anno domini 1528 manu Tomicii 33 post regi dei. frequenter in maty, manu Tomicii suo frequenter commendet 2 Archbishop of Kalocsa Ferenc Frangepán. 2 István Werbőczy. 215