Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1528
15 20 25 30 35 quodam libello Italice scripto casu reperimus.4 Quod quidem ita ut se habet de verbo ad verbum transscriptum ad Vestram Dominationem mitto.5 Id enim, ut Vestrae Dominationi ostenderem, summis precibus exegerat a me dominus meus Plocensis, sed ut dixi, fui oblitus. Ego, ut verum fatear, ubi vidi hos versus Italicos, etsi non sim omnino de genere eorum, qui talia magni facere solent, non parum tamen sum miratus, cum subito in mentem venisset, me in omnibus notis secretioribus, quae de serenissimo rege meo Ioanne habueram et rex ipse de se habuerat, praesertim cum domino Colocensi,6 per litteram illam Q7 ipsum loannem regem designatum fuisse, sicut domino Plocensi tunc statim in cifris praesentibus ostendi non parum hanc rem admiranti. Nam versiculus primus, quemnam demonstret, non est difficilis coniectura. Cetera, quae sequuntur, non intelligo. Davus enim sum, non Oedipus.8 Utinam vero vel ista, quae intelligere videmur, non sint aegroti insomnia vana, ut ille ait. Sed quicquid sint, nobis cum domino reverendissimo aliquid inter tot atrocia mala consolationis attulerunt. Ego quamvis nihil certae spei videam, videor tamen non ex istis vanitatibus, sed nescio ex qua causa non omnino desperare. Sed super huiusmodi incertis spebus non sum aedificaturus turrim Babel, sed, quantum in me erit, solida et firma consilia et daturus et secuturus. Volui haec iussu potissimum domini mei reverendissimi Vestrae Reverendissimae Dominationi facere nota. In cuius gratiam me ac servitia mea humiliter commendo. Quam optime valere ac felicissimam esse cupio. Ex dobra voda, vellem potius ex dobro vino, sed illud amisso Sirmio9 perdidimus. XXI11. Aprilis 1528. Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor humillimus Stephaniis Brodericus subscripsit 16 past ut det. facerem suprascr. Vestrae Dominationi 27 post mala del. aliquid ostenderent 28 pasi causa del. mirabilem 21 past habueram del. praeser 4 Krzycki, on 20 March, also wrote about the following to Totnicki: Traduco tempus pariim in lectione cum Broderico, partim in muniis me is obeundis. See: AT X. 152. 5 Unfortunately the attached poems did not survive. 6 Archbishop of Kalocsa Ferenc Frangepán, like Brodarics, did important diplomatic tasks. 7 There were several methods of cipher in the environment of King John. In these, important persons of the era were often represented by a letter or a graphical symbol. This is a code in which the letter Q stands for King John. It survived in the stock of HHStA (HHStA, Ung. Akt., Fasc. 425. fol. 63.) E.g. a code used by Bavarian princes denoted János Szapolyai by the letter X. See BHStA, KB ÁuBeres Archív 4442/88 's Davus enim sum. non Oedipus. ThiuiNTtus, Andria. 194.; It has become an adage. János Vitéz, in his second letter to Dean Pál, also uses this phrase. See: V. Kovács, Magyar humanisták..., 65., and Boronkai Iván (ed.). Vitéz János levelei és politikai beszédei, Budapest, 1987, 53. It would be included in Erasmus’ Adagia.. (Erasmus, Chiliades adagiorum, Coloniae, 1540, 94-95.) 7 Brodarics was Bishop of Szeréin from 1526, but the bigger part of his diocese was under Turkish authority since 1526. The Szerémség region was one of the most famous wine growing regions of the time in Hungary. Appears as an allegory of the land of milk and honey in the poem of András Farkas „Az zsidó és magyar nemzetről” (On the Jewish and Hungarian nations) (1539). See: Csoma Zsigmond, Reneszánsz bor - reneszánsz élet = Korunk, September 2008, 5-13. 209