Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

20 25 30 35 40 45 50 principis nedum utrique parti necessitudine iuncti inmiscere se bello tam funesto et exitiabili, proindeque ita secum statuit, neutri parti quoad bellum, utrique vero quoad pacem et concordiam adesse, quod institutum suum cum iam alias utrique parti decla­ravit et alteri etiam sese obstrinxit, non est illi iam nunc integrum contra fidem et bonam existimationem suam quicquam aliter agere. [3.] Postulat itaque maiestas sua a Vestris Reverendissimis Dominationibus, ut illius maiestati has justissimas rationes declarare et maiestatem suam excusare velint. Cum autem maiestas sua certissimum habet documentum, quod imperator Tureorum con­stituerit omnino primum Hungáriáé, deinde etiam hoc regnum occupare, rogat et obte­statur maiestas sua serenissimum dominum regem Hungáriáé, rationem habere dignetur illius maiestas tanti discriminis sui ipsius et patriae suae, perpendat vires suas ad tot talesque hostium impetus reprimendos, non inurat hanc notam perpetuam nomini suo, si per illam regnum tam nobile interire et in potestatem immanissimi hostis venire deberet. [4.] Disquirat adhuc secum illius maiestas modos et conditiones aliquas pacis et concordiae cum serenissimo rege Ferdinando, ut unitis viribus tanto discrimini occurri possit, qua in re offert maiestas sua illi omnem operam, studium et facultatem suam, alioquin videre videtur maiestas sua, si isti duo reges pergent diutius inter se digladiari tertius superveniens utrumque explodat et regnum intereat. Itaque rogat etiam atque etiam maiestas sua, ut si quid adhuc salutis reperiri potest, cogitare secum illius maies­tas et significare eius maiestati dignetur, non gravabitur enim id omne facere maiestas sua, quodcunque opportunum videbitur ad statum illius maiestatis et regnum Hungári­áé salvandum et dissidia intestina honestis mediis componenda. [5.] Cum autem maiestas regia plane videat regnum Hungáriáé sub hac controversia in praeceps ire, et interest maiestatis suae ruenti vicino parieti providere, statuit iterum apud utrumque regem concordiam per oratores suos tentare, rogatque plurimum maiestas sua Vestras Reverendissimas Dominationes, cum ad serenissimum regem suum redibunt, persuadeant illi, ut potius quaslibet alias conditiones pacis ineat, quam ut se et regnum suum vel ad interitum, vel ad aliquam indignam servitutem redigat, permoverunt enim multum eius maiestatem verba novissima Vestrarum Reverendissimarum Dominationum de instituto principis sui.4 Nam si illius maiestas aliquid committeret, quod et minime congrueret regi Christiano, et in discrimen universam rempublicam Christianam secum traheret, quod praemium a Deo, et quale nomen apud posteros sibi compararet, Vestrae Reverendissimae Dominationes secum expendant. Et 26 sua nm. BJ 6551. BK 226 37 explodat: excludat B.J 6551. BK 226 30 talesque: tantosque BJ 6551 43 maiestatis: maiestati BJ 655/. BK 226 36 si: ut BJ 655/. BK 226 44 rogatque: rogat BJ 6551. BK 226 36 digladiari: digladiare BJ 655/. BK 226 46 persuadeant: persuaderent BJ 655/. BK 226 4 Obvious allusion to the threat of an alliance with the Turks. Laski wrote in a letter to Hetman Jan Tamowski already in October 1527 that if all the crowned heads of Europe fail Szapolyai. he will have to ask for help from a ruler with a turban. Quod si illius celsitudo [i. e.: Szapolyai] fuerit destituta a confoederatis, vicinis et amicis suis, timendum est. ne cogetur quaerere exteras nationes ac amicitias et ne. cum non possit hahere regum coronatorum auxilia, habeat ab principe linteolum in capite ferente opem, quae non Ferdi­nando solum, si educetur, verum et multis Christianis principibus perniciosa erit. (Compare: AT IX. 317.) 199

Next

/
Thumbnails
Contents