Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1527
10 15 20 25 30 35 40 digressi,6 exercitus regis Bohemiae7 a castris suae maiestatis non procul distabat. Certiores postea facti sumus primum de prima nostrorum militum levis armaturae in castra hostium irruptione noctu facta, ubi plurimi hostium caesi, multi etiam capti et ad maiestatem regiam perducti fuerunt. Commeatus, quem rex Bohemiae suis mittebat, interceptus fuit. [3.] Non multis deinde interiectis diebus certiores sumus facti tunc, cum iam nos itineri versus Vestram Maiestatem accingeremus, nostros rursus in castra hostium, quae iam non nisi medio miliari a castris regiis ad Tokay in ripa Ticiae positis distabant, nocturna irruptione facta ingentem ibi stragem edidisse capitaneo regis Bohemiae, ut intelleximus, uno potiore in ipso tentorio oppresso atque interfecto, tormentis bellicis per nostros, qui irruptionem fecerant, in terram proiectis, ut hosti tunc usui nequaquam esse possent, denique hoste illo impetu ita non solum consternato et afflicto, sed paene in totum oppresso, ut victoria in manu nostrorum fuerit, et hostis fugam iam sine dubio meditaretur, nisi nostri, nescimus adhuc quo consilio aut qua subita de causa, sese in castra hostium recipere coepissent. Quo viso hostes, resumpto paululum animo, cum ad castra regia cum tormentis bellicis et universo apparatu contendere coepissent, maiestas regia non sibi cum hoste, praesertim tormentis bellicis adeo bene instructo manus temere conserendas rata, sed satius esse existimans auxilia Transilvaniensia, Transalpina aliorumque locorum in loco securiore exspectare, cum per fluvium Ticiae, quem ob similem necessitatem, si qua forte ingrueret, ponte fecerat iungi, exercitum traduceret. Pons fuit interceptus opera, ut intelleximus, ac fraude unius ex captivis Germanicis ad exhauriendam aquam e navibus, quae pontem sustinebant, adhibitis, qui unam ex navibus illis perforaverat. [4.] Rupto igitur ponte aliqua pars exercitus regii, quae nondum fluvium transiverat, maxime rustici, qui circum ea loca habitantes arma et ipsi capere fuerant iussi, fluvium traicere nequivere. Quos tamen et ipsos intelleximus manus hostiles magna ex parte evasisse copiasque regias, praesertim equestres, omnes esse salvas.8 Res, ut ab illis, qui rem oculis viderant, et a domino etiam loanne Statilio,9 qui ad nos diverterat, accepimus, in hunc modum se habent. Quae, quamvis non multum dubitaremus, ad Vestram Maiestatem perlata, voluimus tamen eidem his etiam nostris litteris significare, quae dignetur pro suo singulari in serenissimum regem Hungáriáé, filium suum, dominum nostrum gratiosissimum amore ac pietate ita rebus illius consulere, ut ille possit consilio, prudentia, auctoritate, ope Vestrae Maiestatis regnum sibi et Vestrae Maiestati incolume conservare et ab hostibus defendere. Nos, ut praemisimus, nunc hic Leopoli, quo heri appulimus, exspectamus a maie16 post rursus: noctu dei. 6 Broclarics and Frangepán, then, must have left King John’s camp shortly before 26 September. 7 The usual terminology of the Szapolyai camp: Ferdinand Habsburg is referred to as Czech King. 8 For a description of the battle from a Habsburg perspective, see: Caspar Ursinus Vituus, De bello Pannonico, Vindobonae, 1762, 22-24. See also Tomicki’s letter to Luca de Górka on 21 October 1527 (AT IX. 320-321The description of the battle in the letter is doubtlessly based on the text by Brodarics. Whole sentences are included. 9 Provost of Óbuda János Statileo (Statilius). 188