Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1527
5 10 15 20 25 further information. He recommends Erasmus Gerlachowski and Antonio Salvia of Florence to Tomi cki. Reverendissime Domine, Domine Colendissime. Servitutis commendationem et mille salutationes. [1.] Ego ex Posonio, ubi per hos menses superiores apud maiestatem reginalem, dominam meam gratiosissimam, partim vero in castro Deven, quod est domini Bor- namyze,2 fui, ad proximum regni conventum generalem redii a maiestate regia, domino meo gratiosissimo benigne exceptus, ut quem tunc quoque, cum Posonii essem, maie- stas sua scit in nullam prorsus rem, quae aliquod regno incommodum afferre posset, intromisisse, qui pacis tantum ac mutuae amicitiae inter istas duas nationes, inter istos duos principes suasor fuerim. Qua de re et circa initia istarum divisionum scripseram, et nunc scribo prolixius ad reverendissimum dominum meum, dominum Premi- sliensem,3 ex quo supplico dignetur cetera cognoscere, quamvis non desint quaedam, quae litteris non videbantur committenda. Quibus cognitis nihil dubito, Vestra Reverendissima Dominatio consilium meum non improbabit. [2.] Intellexi a maiestate regia istam sacram maiestatem domini nostri communis gratiosissimi, aliqua ei in meam commendationem nuntiasse.4 Scio haec cum a benignitate et clementia regia tum a Vestrae Reverendissimae Dominationis in me singulari amore et studio proficisci. Ago igitur eidem infinitas et quam maximas possum gratias, quae me inter etiam istas tot meas calamitates non desinit suo favore, sua gratia prosequi. Si Deus Optimus Maximus concesserit facultatem gratiam referendi et reservi- endi haec Vestrae Reverendissimae Dominationis in me merita, dabo operam, ut me experiatur non esse sibi ingratum servitorem. Quae, supplico humillime, non desinat etiam inposterum me gratia sua prosequi et tam ipsa per se quam commendatione regia me adiuvare et servitorem iacentem de tanto gradu, in quem ipsa me pro magna parte elevaverat, casu potius quodam quam culpa aliqua deiectum erigere. Alia ut praemisi ad dominum Premisliensem. Vestram Reverendissimam Dominationem cupio optime valere. Ex Buda 3. Aprilis 1527. Vestrae Reverendissimae Dominationis humilis servitor Stephanus Brodericus Sirmiensis 2 János Bornemisza (?-Pozsony, 7 October 1527) one of the most influential members of the Jagiello court, one of the tutors of Louis II. Treasurer between 1500-1504, Constable of Buda from 1506 till 1526, Comes of Pozsony front 1514 till his death. Bornemisza was a relentless opponent of János Szapolyai and supported Habsburg orientation. 3 Andrzej Krzycki, Bishop of Przemisl. 4 Even though we do not know the letter sent to John on behalf of Brodarics, there are examples for such letters of recommendation. Sigismund backs Miklós Gerendi who first joined Maria then tried to change sides. See: AT IX. 207-208. 182