Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1527

10 15 20 25 30 35 certo persuadebatur, magnam regni partem et praecipuum quemque, quos non sine causa nominare supersedeo, in Vestrae Maiestatis partes declinaturum. [2.] Ego vero et ista sum secutus et ius etiam successionis,4 quod Vestra Maiestas sibi ad regnum Hungáriáé competere dicebat, quod quamvis ita esset, et nihil dubitandum mihi de huiusmodi iure censerem, praesertim Vestra Maiestate id constantissime assecurante. Abhon'ens tamen a maioribus patriae ruinis, quam in quas paulo ante per Tureos fuerat redacta, semper ab initio tam coram Vestra Maiestate, quam coram maiestate reginali et dominis consiliariis utriusque ordinis et utriusque nationis palam sum protestatus me non solum nullis belli tractatibus interessé velle, sed nullarum etiam dissensionum, quae ad patriae meae minam tenderent, velle esse participem, nihil penitus facturum, quod quo­cunque modo contra patriam vel in eius oppressionem redundare posset. Quae facerem, ea non ob Maiestatem Vestram, cui tamen libenter servirem, sed ob patriam tantum facerem. [3.] Volui propterea in omnibus, quae mihi viderentur, vel facienda vel non facienda liberum mihi esse iudicium. Cuius rei tam Maiestates Vestrae, quam domini consi­liarii et chirographum etiam Vestrae Maiestatis est mihi locupletissimo testimonio. Cupidissimus eram, ut Vestra Maiestas rex Hungáriáé fieret, sed ita, si id non vi et armis, sed populorum consensu ac voluntate fieret, non aliter. Neque unquam potui ullis amicorum hortatibus ab hac sententia deduci. Istae fuerunt meae semper ab initio protestationes, istae exceptiones, iste omnium mearum actionum et consiliorum sco­pus. Nihilque dubito, quin si consilia nostra et aliquorum ab initio valuissent, si in tempore ea, quae nobis ultro offerebantur, fuissent occupata, quin Vestra Maiestas sine ulla gutta sanguinis, sine ulla libertatis Hungáriáé laesione, volentibus et consentienti­bus omnibus voti compos fuisset facta. Sed quae mea culpa, Serenissime Princeps, si omnia ea, quae et debebant et facile poterant fieri, omissa fuerunt. Si arcem Budensem, Strigoniensem, Visegradensem cum regni corona, Albam, lau­rinum, postremo illa etiam, quae nobis in manibus erant, Tatam et Comaron tam facile amisimus, si quod tunc sine ullo sanguine adipisci poteramus, nunc per mille mortes, per tantam Christiani sanguinis, quod et litterae Vestrae Maiestatis ad regnicolas Hun­gáriáé proxime datae manifeste declarant,5 effusionem, per tantam huius miserae patriae destructionem et eius libertatis oppressionem quaerendum restat. 36 post mortes: per tantam re del. 37 post sangunis: effusionem dei. 4 The basis for Archduke Ferdinand Habsburg’s claim for the throne was primarily the Habsburg- Jagiello wedding contract signed in Vienna in 1515. It says that if Louis 11 dies without a descendant his brother-in-law Ferdinand (husband of Louis’ sister Anna Jagiello) inherits the Hungarian and Czech thrones. (See Hermann Zsuzsanna, Az 1515. évi Habsburg—Jagelló szerződés. Adaték a Habsburgok magyarországi uralmának előtörténetéhez. (Értekezések a történeti tudományok köréből, Új sorozat 21.) Budapest, 1961.; and more recently Spekner Enikő, Die Geschichte dér habsburgisch-jagiellonischen Heiratsvertrage im Spiegel dér Quellén = FuctlS, Martina-RÉTHELYI, Orsolya-Sírn i., Katiin (ed.). Maria von Ungarn 1505- 155S. Eine Renaissance/urstin. Minister, 2007, (Geschichte in dér Epoche Karls V., Bd. 8.) 25^t6. This contract, however, contradicts the free right of Hungarian ordines to elect the king. 5 Currently it is not known exactly which letter (proclamation) of Ferdinand is referred to. From September 1526 he was in permanent contact - mainly through his sister Maria Habsburg - with the Hungarian ordines who supported him and invited him to become their ruler. 174

Next

/
Thumbnails
Contents