Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1526
[1.] Sanctitas Vestra iam intellexit nostrum infelicem cum Turea conflictum.1 Uti- nam non adeo audaces fuissemus ac non adeo in apertum periculum ruissemus temere! 5 Sed ista quomodo, cuius consilio vel quorum potius temeritate sint acta, Vestra Sanctitas ex domino barone clarius intelliget,1 2 qui novit omnia, quae in hunc diem sciri potuerunt et quae a me scribi deberent. [2.] Ego ex his, quae acta sunt et quae nunc aguntur, non possum aliud coniicere nisi manifestum excidium huius patriae procul omni dubio. De me aliter constituerem, io quam constitui, si quae spes mihi superesset serviendi hic vel patriae vel Vestrae Sanctitati ac Sedi Apostolicae. Sed cum utrunque mihi sit ademptum, faciam id cum gratia ac favore Vestrae Sanctitatis, quod dominus baro referet Vestrae Sanctitati.3 [3.] De ipso domino barone, de obsequiis, quae Sedi Apostolicae, Vestrae Sanctitati, huic regno serviendo praestitit, non est opus, ut aliquid scribam. Non dubito Vestram 15 Sanctitatem et servitiorum ipsius, quae praestitit, memorem futuram rationemque habituram, et sortis miserae, in quam legatio eius regno cadente incidit, miserturam unacum dominis meis observandissimis, sacro reverendissimorum patrum collegio. Me, dominum baronem, meam perpetuam servitutem in gratiam Vestrae Sanctitatis humillime commendo, quae felicissime valeat. 20 Ex Posonio, X. Septembris 1526. Vestrae Sanctitatis miserrimus servulus et capellanus Stephanus Brodericus decretorum doctor, cancellarius 25 [4.] Venit ad Vestram Sanctitatem vel cum domino barone vel non tarde post ipsum Statilius praepositus Budensis, secretarius regius, bonus et sufficiens vir, nepos episcopi olim Vesprimiensis, báni Croatiae a Tureis interempti.4 Supplico, sit Vestrae Sanctitati commendatus, meretur aliquid vel memoria avunculi, tam boni servitoris religionis Christianae et Sanctae Sedis Apostolicae. 1 News of the lost battle reached Rome in early September through the report of the Doge of Venice. Pope Clement discussed the tasks ahead with the College of Cardinals at the Consistory on 18 September. See Fraknói Vilmos, János király és a római Szent-Szék. Századok, 1902. 697.- Baron Burgio informed the Pope - who had had vague information - about the lost battle from Pozsony on 5 September 1526. (Compare: Magyarországi pápai követek jelentései ...450^152.) Brodarics, on the other hand, certainly refers to a more recent letter of Burgio that is unknown to us. They just missed each other in Pozsony, since the Nuncio left for Vienna on 5 September, while Brodarics arrived that day in the evening. However, we know from Burgio’s letter dated 30 September in Avinzone that Brodarics had informed him about details of the battle, so Burgio undoubted informed the Pope based upon Brodarics’report. (Compare: Magyarországi pápai követek jelentései...454-455.) 5 Pongrác Sörös is possibly right in saying that Brodarics wanted to get a Roman, or at least an Italian benefice because of his hopelessness about the Hungarian situation. See Sörös Pongrác, Jerosini Brodarics István (1471-1539), Budapest, 1907, 65. 4 János Statileo, Provost of Óbuda, later Bishop of Transylvania, younger cousin of Bishop of Veszprém Péter Beriszló; Beriszló fell in a clash with the Turks on 20 May 1520. 147