Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1526
sum ullo modo mihi persuadere eum periisse. Quid tamen sit in facto, crastinus et perendinus dies indicabit. [4.] Haec propterea pluribus verbis, licet fessus, scripsi, ut Vestrae Dominationes 35 scirent veritatem huius proelii, quia revera res ita se habet, ut scribo, et ut maiestati etiam regiae, domino nostro clementissimo referant hunc infelicem casum. Quae dignetur, in quantum potest, curam gerere de hoc regno. Apud dominum meum, dominum Christopherum11* cupio excusari. Non potui ob celeritatem discessus nuntii, ut volebam, ad suam illustrem dominationem scribere. Vix haec scribere potui. Ego redi- 40 gor ad incitas, amisso episcopatu, praepositura Quinqueecclesiensi, iam agitur de cantoratu Strigoniensi, quem non credo XV dies duraturum, amissis praeterea rebus omnibus, quae partim in castris, partim Budae, unde exportari non possunt, fuerunt. Evasi in una diploide et caligis, confugiendum erit mihi ad dominorum et amicorum praesidium, inter quos Vestras Dominationes habeo praecipuas. Sed de his alias. Me in 45 gratiam serenissimae maiestatis regiae, Dominationum Vestrarum, domini palatini humillime commendo. Quae optime valeant. Ex Posonio VI. Septembris 1526. Vestrarum Dominationum servitor infelix so Stephanus Brodericus cancellarius subscripsit On the outer side: Reverendissimis dominis meis, domino Cracoviensi vicecancellario et Premisliensi etc. 65 Archduke Ferdinand to István Brodarics Innsbruck, 8 September 1526 Manuscript used: Ilii St A, Ung. Akt, Fuse. 2. Konv. B, to 1. 32' Ferdinand is sending two of his councillors, Wilhelm von Ze/king and Erasmus von Dornherg to Brodarics; they will inform him in more detail about Ferdinand's plans. Reverende Devote, sincere nobis Dilecte. Mittimus inpraesentiarum ad Devotionem Tuam fideles nobis dilectos Wilhelmum 2 2 post ad: sinceritatem del. ,H Krzysztof Szydtowiecki, Polish Chancellor, Palatinus of Cracow. 1 Draft. This piece of data is cited in Stanislaus Smolka, Ferdinand des Ersten Bemiihungen um die Krone von Ungarn, Wien. 1878, 22. 145