Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1525
5 10 15 20 25 30 35 [1.] De publicis rebus nostris scribit regia maiestas,1 dominus meus gratiosissimus, privatum autem rerum mearum statum intelliget Vestra Sanctitas ex litteris domini baronis, nuntii sui. Si res habebit bonum exitum, sicut credo omnino futurum, supplico Vestrae Sanctitati humillime, dignetur me rebus omnibus, quibus poterit (poterit autem pluribus), adiuvare, quo possim hunc magistratum1 2 in patria nostra summum cum honore et auctoritate gerere. Quod non dubito Vestram Sanctitatem pro sua in me benignitate, pro sua singulari in res nostras cura ac studio libenter facturam. Scribo de his plura ad dominum Franciscum Marsupinum, cum quo mihi sunt notae occultiores, cum quo, scio, possunt omnia libere communicari. [2.] Ceterum scio Vestram Sanctitatem recordari egisse me superiori [!] aestate (in ipso primo meo ad Vestram Sanctitatem adventu) nomine regio pro pileo cardinalatus reverendissimo domino Strigoniensi3 conferendo Vestramque Sanctitatem id benigne annuisse. Id cum ego his diebus maiestati regiae referrem, egit eidem Vestrae Sanctitati gratias amplissimas commisitque mihi et tunc et hodie rursus, ut pro hac ipsa re privatis meis litteris scriberem ad Vestram Sanctitatem, cui supplicat humillime sua maiestas, dignetur se Sanctitas Vestra omnem huius sui desiderii facere compotem, quanto celerius cum commoditate Vestrae Sanctitatis fieri poterit, et hoc regnum suum, illam ecclesiam adeo insignem atque in toto septemtrione primariam, hanc personam de se suisque regnis ac de Christianitate tota optime meritam hoc honore afficere. Hoc a Vestra Sanctitate maiestas sua summis precibus petit. Me vero omnes rationes mundi inducunt, Clementissime Pater, ut idem suadeam Vestrae Sanctitati faciendum atque ipsum dominum Strigoniensem omni gratia prosequendum. [3.] Non sum ego nescius earum rerum, quae hic his diebus praeteritis contigere, non sermonum, quos multos cum Vestra Sanctitate et quidem liberrimos habui, sed res ita se habet, ut a domino Francisco Marsupino Vestra Sanctitas intelliget. Ad quem plura scribo, ut dixi, et certe omnia verissima. In summa: maiestas regia omnino optat a Vestra Sanctitate ac ei enixe supplicat, ne dominus Strigoniensis in ea petitione prae- tereatur. Neque dubito Vestram Sanctitatem preces eius exaudituram. [4.] loannes Bornemyza,4 pater regis et omnium nostrum incredibile est, quanto amore, observantia, servitute Vestram Sanctitatem prosequatur et colat. Credo Deum ita voluisse consulere rebus nostris labentibus, ut haberemus in hoc sene aliquod sustentaculum. [5.] Reverendissimus dominus Colocensis,5 filius et ipse huius senis et quidem omnium carissimus quid agat nunc, quo pacto nos ab hoste tueatur, intelliget Vestra Sanctitas ex his, quae dominus baro scribit.6 Magnae voluptati fuerunt nobis illae lit1 See King Louis’ letter in Tiiunuk Augustin, Vetera monumenta Hungáriám... 655., and Aktncr Edgár- Szóvák Kornél-TöRök József-TusüR Péter (eds.), „Magyarország. mint a nyugati kereszténység védőbástyája”, Collectanea Vaticana Hungáriáé vol. 1, Budapest-Rome, 2004, 174-176. : I.e. the position of Chancellor. 1 László Szálkái. 4 János Bornemisza (?-1527), one of the King’s tutors was Royal Treasurer between 1500-1504, then Constable of Buda until his death. 5 Pál Tömöri (around 1475 1526), Archbishop of Kalocsa. 6 See Burgio’s report on 2 October 1525. Magyarországi pápai követek jelentései... 267-271. 125