Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

celerem itineris ingressum domi reliquisset] intimari, tum etiam Buda et aliunde quoque scribi. Copias Turcarum Bosnenses iam Esecum pervenisse, qui locus est penes Dravum fluvium, expectare alias quoque copias in subsidium et certo Budám convenire. Nos autem nedűm mille vel duo millia equitum haberemus quin ne unicum quidem conductum ad rationem Suae Maiestatis esse. Verum [confusionem] periculum complicatis manibus et clausis oculis expectare cum inaestimabili damno Suae Maiestatis et totius regni, laesione quoque authoritatis Suae Maiestatis. Hanc autem directionem sive potius omissionem manare a solo domino Paulo Palffi, cuius informationi multo maiorem fidem haberi, quam aliorum scriptis ac intimationibus, cuiusque [consilium] acta non semper tendere ad emolumentum et conservationem, quin imo ad perniciem patriae et iam iam confusionem et scanda­lum in regno paritura. Se dolore et lacrymis absorptum angustia insuper et sollicitudine frustranea, totque precibus ac sollicitationi­bus inutilibus fatigatum. Nolle deinceps nedűm quidpiam facere, quin ne scribere quidem amplius, sed complicatis manibus instar aliorum, ad quos succurrere patriae maxime pertineret, ultimam ruinam huius regni et casum otiose spectaturum et expectatu­rum esse. Consilium quoque bellicum Viennense quales articulos trans­miserit, et qua ratione milites conscribere intendat, scire se ad eas conditiones ne unicum quidem militem reperiri, quantum­cunque tandem stipendium ipsis promitteretur. Audire se dominum Schelhart Viennam appulisse, cum quo conferendi facultas sibi Viennae deesset, siquidem translatio cadaveris filii sui Eisen­stadium ad depositionem acceleranda sit, neque se morari posse. Deinde dominum Schelhart scripsisse sibi prius cum Consilio bel­lico et camera Hungarica conferendum esse, et sic postea ad dominum palatinum venire intendere. Qui ubi advenerit, liben­ter auditurum, quid sibi Sua Maiestas mandare clementer dignata est, et quae in sua possibilitate existeret, etiam demisse executurum. Quoad conductionem militum Germanorum in confiniis Ca­nisae oppositis collocandorum, de hac re Suam Maiestatem nihil sibi mandasse, verum capitaneum tantum ipsorum ad se missum, qui quarteria peteret. Per quem significasset Consilio bellico, se id a seipso facere non posse. Existimaret etenim expediens fuisse

Next

/
Thumbnails
Contents