Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

[A N. 49.-ne7.y Qui seribit de 20. Mártii evocatos illos ex superiori Hungária peracta domi festivitate Paschali actutum ad dnum palatinum properaturos esse non dispersim, sed simul una cum dno Bornemisza vicegenerali Cassoviense, essent autem primarii ex nobilitate Stephanus Deveny, Stephanus Usz, Petrus Kachandi, Stephanus Farkas, Paulus Zemere et Petrus Zakany. Uti autem inclinationes hominum in illis partibus cognoscere poterai, videbantur omnes magis desiderare, si dnus palatinus ex benigna Suaettis voluntate, in aliquam civitatem montanarum aut Leuchoviae convocari fecisset tam dnos magnates, quam certos ex comitatibus ac liberis civitatibus, ubi facta primum et accommodata per dnum palatinum inter eos bona confidentia, cum ipsis de permansione ac defensione patriae tractasset, atque etiam omnia fructuosius et majori cum emolumento conclusisset. Delegatos enim ipsorum apud dnum palatinum, absque praescitu et consensu comitatum nihil ausuros facere ac pertractare. Cura­turum se diligenter, ne in admaturanda profectione illorum ullus defectus appareat. 2 a . Opinio. Praedicta puncta magis pro notitia, quam pro resolutione ulteriori Suaetti repraesentari, quantum vero ad limi­tationem pecuniae, eam sine dubio miseris subditis esse damno­sissimam et intolerabilem. Ut proinde Sua quoque Mattas [ubi opus fuerit, authoritatem propriam] posset internuntio Izdenczi benignis suis litteris intimare, ut hoc quoque punctum in Porta accommodare studeat. 2 a . Opinio. Adhuc apparere ex desiderio comitatuum ipsos conventum aliquem particularem admodum cupere ac desiderare, quod admittendum non est. Camerae intimatio fieri posset, ne commissionibus aliis Cassoviensis administratura graveretur, cum ii proventus iam ante ad solutionem confiniorum fuerunt deputati. Dno Niary forte scribi per dnum cancellarium posset, ut ad eius­modi, de quibus mentionem facit, principis Transylvaniae homines ex Belgio et Hollandia venientes attendai, [dno vero palatino de re] . . . a Az uralkodó 1641 dpr. 15-én (Est. lt. 1. 1., köt. 12.) válaszolt a nádornak, megnyugtatván őt, hogy Bánért erélyesen üldözik; írt a hódoltság pénzértékének ügyéről is, de nem említette a megyék gyűlésének kérdéséi. a Befejezetlen.

Next

/
Thumbnails
Contents