Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

Suaettis proposita, medium hoc tractandi cum illis hominibus non fuerít, tantum abest, ut consilium aliquid de eo determinasset, ut neque etiam in minimo mentio illius facta sit, ut nimirum ego una cum aliquibus mihi adiunctis, cum illis tractarem ; non enim alia fuit consilii intentio, quam ut confidenter cum illis ageretur, et per istos caeteri etiam ad promovendum bonum commune, et servitium Suaettis suaviter inducerentur. Certum est autem, quod si plures una tractare cum illis coepissent, oleum perdidissemus et operám, arbitrantibus eo facto illis nos non agere confidenter, sed velie potius ipsos persuadere et sic causassemus potius ipsis suspicionem, quam boni aliquid fuissemus operati. Et quod maius est, fuisset contra existimationem et authoritatem Suaettis, con­siliarios Eiusdem in forma consilii nomine Suaettis, cum aliquot tam exilis iuditii et capitosis hominibus tractare ; sed neque ipsé­met volui cum iis publico nomine agere, multo minus existimatio­nem et authoritatem Suaettis in hoc involvere, aut coram ipsis prostituere. Cum igitur medium hoc tractandi, neque in punctis consulta­tionis per dnum cancellarium propositis fuerit : neque consiliarii Suaettis vei verbum de eo fecerint, multo minus determinaverint : In cordibus vero convocandorum per hoc suspitio fuisset generata, sine omni fructu: Acde authoritate quoque Suae Mattis ageretùr : Et ut existimo neque praefatus dnus cancellarius, me, praesertim ill mo domino archiepiscopo Strigoniensi ad tractandum cum illis, insufficientem iudicare potuerit. His praemissis, si dnus cancellarius haec non ex aliqua inadvertentia fecerit, uti non puto, ex hac opinione suae dnationis aliud inferre non possum, praeterquam quod fidelitatem meam in dubium et suspicionem vocare intenderit, quod non sentire, vel etiam dissimulare omnino, non esset viri honesti. Nec dubito huiusmodi discursum suae dnationis etiam dominum archipiscopum Strigoniensem, licet tacentem hucusque, sensisse. Quod vero dicto domino cancellano scripsi, ut dominus cancellarius interpretetur factum fuisse in praeiudicium mandati Suaettis, sed solum propter insinuationem suae dnationis factam, Suae Matti et mihi nimis praeiudiciosam, ista confidenter eidem insinuatum volui, non putans Excellentiam Vestram his ab eodem molestari. Quod vero Excellentia Vestra insinuai, ne nimirum post hac quoque cum iisdem regnicolis aliquid tractem, assentior libenter,

Next

/
Thumbnails
Contents