Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

pro conservatione sui ad dnum generalem convenire et Consilia conferre. Pálam enim depraedicare inde se advertere absolute suum discrimen ac ruinam intendi, quod conventus ipsis denege­tur. Videt illos prorsus male affectos et timet pej ora, ipsos esse in gravi desperatione constitutos, neque uspiam defensionem sui sperare. Ob quod in comitatu Borsodiensi non credere se duos adhuc pagos superesse, qui se Turcis non subjecissent. In Abauj­variensi porro usque ad festum Paschatis ad oppidum usque Sepsi ne unicum quidem pagum fore, qui se non dedat, nec ullis minis aut poena prohiberi posse. Sibi autem ad propulsanda imminentia mala ac pericula omnia media deesse. Confiniarios ob insolutum ipsorum statum et exiguum numerum, ad quem redacti sunt, educi non posse, adveniente, potissimum vero peditatum ad operas manuales, quibus se vitamque suam sustentare possit, confertim effundi. Non habere se, unde in tanta perturbatione Consilia capere valeat, quocumque enim se vertit, undiquaque pericula et con­sternationes animorum obversari. Ob quae si in imminenti aestate partes illae a gravi aliqua jactura et pernicie reservari poterint, magnae Dei providentiae et benignitati tribuendum erit. Uti enim circumstantias rerum et affectus hominum videret, deposita ac refrigerante omni auxilii ac defensionis spe, non immerito se extremam offensionem pertimescere, nec securitatem polliceri, cum ingenia et animos hominum illarum partium apprime cognitos habeat, nisi personis illis, quas dnus palatínus asciscere cupit, eo dimissis, per eas indicia securitatis alicuius dnus palatínus declarare et ostendere velit. Alioquin ab ipsis parum sperari posse, praesertim vero si res Suae Mattis in Imperio pro voto non succe­derei, aut Sua Mattas infecto negotio rediret, non defutura esse incommoda. Quod autem salarium suum attineret, expresse quidem sibi scribi, mandasse clementer Suam Mattem tam Consilio bellico, quam etiam camerae [Cassoviensi], ut sibi absque defalcatione, sicut prioribus generalibus pendatur, verum, uti adverteret, dno Paulo Palffi aliter videri. Unde expleto uno anno, asseverai se tali modo et conditione nulla ratione [velie] posse servire. [Non enim videre, ad quid generalibus in illis partibus opus habeatur,] cum non sit cui mandetur, aut quibus mediis patria defendatur [hac ratione suffecturum esse vicegeneralem. Si enim necessitas incumberet, ne vexillum quidem Suae Mattis se educere ausurum,

Next

/
Thumbnails
Contents