Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)
Iratok
majorem partém illius tractus Casso viae vicini sese ultro Turcis subjecisse, reliquum quod superest, hoc ipsum propediem facturum, dictoque suo comitatus minime esse audientes et ea, quae tempore installationis suae promiserunt, non praestare, inter se quoque scribi non potest, quam discordes sint et in quanta confusione periculoque proximo versentur. Aliqui enim comitatus suas gentes in Zerench, ubi nulla est necessitas, intertenent. Alii suos in Inanch collocaverunt, antea communi voluntate Georgium Kun toti militiae capitaneum praefecerant, Cassoviae modo alii mutatam gerunt mentem et alium quempiam illis praeficere nituntur. Ex qua deformi ipsorum confusione et discordia nisi divina providentia singulariter a verterit, brevi nonnisi ruinam illi patriae timeri posse. Quapropter non videre se alium modum, quo tam periculosae ipsorum dissensioni obviam eatur, nisi Suattas clementer annuat, ut ex quolibet comitatu duos Cassoviam accersere [fölötte: vocare] et cum illis de communi patriae salute ac defensione certe quippiam concludere possit, [ex benigna annuentia Suaettis]. Alioquin infallibiliter ob omnimodam Turcis subjectionem, praesentissimam et ultimam illi patriae ruinam impendere. Supplicare itaque Suaetti de his omnibus mature et quantocyus providere, militum stipendia ex camera Cassoviensi, in qua sufficiens pro praesenti rerum statu pecunia, dummodo erogetur, non deest, volvi facere dignetur. Sibi etiam de salario aliis generalibus dari solito eoque certo ex camera Cassoviensi quotannis pendendo prospiciatur. Opinio. De eiusmodi inter comitatenses confusione ac discordia componenda posset ulterius, si ita benigne Suaetti videretur, cum dno archiepiscopo Strigoniensi et palatino <et forte nonnullis aliis consiliariis> a in praesentia dni cancellarii consultari et potissimum de eo, an iuxta petitionem dni generális admitti debeat, ut Cassoviae comitatus per suos delegatos conveniant, cum tales conventus raro bonos fructus generare soleant, prout non ita pridem experti sumus, comitatus siquidem relictis fere iis, quae conservationem ipsorum concernebant, de negotio religionis ac templis querelas ad Suam Mattem molestas ac prorsus importunas, missis eo proposito in aulam internunciis suis ac legatis composuerunt. Ut solutio confiniariis impendatur, jam a * A zárójelben foglaltak utólag beszúrva.