Függelék - 1514. február 2. Buda. Szálkái László váci püspök oklevele
174 A váci székeskáptalan archontológiája 1200—1543 prepositure ecclesie nostre rectoratum quoque altaris Beate Marie virginis eiusdem ecclesie nostre adiecimus simul cum cunctis suis utilitatibus et emolumentis, videlicet pratis, terris, vineis, balneo et aliis quibuscumque obventionibus, ut Deo opitulante pluribus affectus premiis valeas promptius expeditiusque omnipotenti Deo eiusque genitrici gloriose virgini famulari, cui quidem altari ortum quoque et piscinam quondam magistri Michaelis prepositi 1 in perpetuum annectendos uniendosque ex deliberatione nostra ac nostrorum esse censuimus per presentes, cum illa piscina et ortus in terra nostra episcopali certissime existant et predecessor noster 2 prefato Michaeli preposito usque ad tempus vite sue vel quoad beneficium in ecclesia Waciensi teneret, precario concesserat, de quibus adhuc viva extant testimonia et talia. Ut nullus vere possit huic tam pie donationi nostre contradicere vel ire, quocirca vobis castellanis et provisoribus curie nostris nunc et in futurum constitutis vel constituendis harum serie firmiter precipientes committimus et mandamus, ut prefatum egregium et venerabilem virum Mathiam de Warada, fratrem nostrum dilectum in possessionibus universis predicti altaris tutari etiam nobis absentibus totiens, quotiens requisiti fueritis, debeatis et teneamini contra quoscumque impetitores, secus non facturi. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, in domo solite nostre residende, feria secunda proxima post dominicam Invocavit, anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. 1 Debreceni Mihály (1467-1469) vagy Kesztölci Mihály (1470-1482) prépostról van szó. 2 Szilasi Vince váci püspök, 1450-1473 (Főpapi arch. 1440-1526. 104.). 4 1514. február 2. Buda Szálkái László váci püspök a Kassai Gábor fia: János lemondásával megüresedett szolnoki föesperességet és kanonoki javadalmat Csukái Móré Ferencnek adományozza és egyúttal meghagyja a váci vikáriusnak és a káptalannak, hogy a szokásos formák között adja át neki azt. Papíron, kiemelt nagy N betűvel, a szöveg alatt papírfelzetes, vörös viaszba nyomott gyűrűspecsét. DL 47065. (Múz. törzsanyag, Szalay Agoston-gyűjteménye.) Nos Ladislaus Zalcanus electus ecclesiç Vaciensis et secretarius regius memorie commendamus per presentes, quod nos indued meritis et virtutibus litterarumque sufficienti pericia nobilis Francisci More de Chuka, quibus apud nos testimonio fidedigno meruit commendari, eidem igitur tanquam personç idonee et beneme-