Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)
Oklevéltár - 57 1446. április 24.
150 Egy levéltár régmúltja personaliter constituti oraculo vive vocis per eosdem confessum extitit pariter et relatum eo modo, quod quia idem Ladislaus et lacobus Darabus in universis cunctis causis ac acquisicionibus universarum possessionum eorundem Stephani et Dominici pye et favorabiliter toto posse eorum in expensis fatigiis et laboribus sollerti cura subvenissent et adiuvassent, ideo iidem nobilem puellam Ilko vocatam, filiam eiusdem Stephani, sororem ipsius magistri Dominici secundum formam sancte [ma] tris ecclesie eidem lacobo Darabus in coniugem tradidissent, et fraternitatem ac caritatis dileccionem perpetuam contraxissent, zelatores divine caritatis pocius, quam discordie seminatores sibi invicem esse cupientes, et, ut ipsi ac successiva eorum posteritas in eorum perpetue pacis pulcritudine [...]a possent congratulari, tali modo in possessionibus et porcionibus ipsorum possessionariis in infrascriptis, necnon in castris Kabold et Fraknow vocatis ipsos Stephanum et Dominicum quovis iuris ti tulo concernentibus fecissent et iniissent pari voluntate ac unanimi consensu dispo(si)cionem et ordinacionem perpetue duraturam, et primo quidem Stephanus et magister Dominicus rectas et equales medietates possessionum ipsorum Zabar, Wng, Palkonya, Felsebagata, Alsobagatha, necnon porcionum possessionariarum Zygeth et Pacha vocatarum in Zaladiensi, item in possessionibus Kadar, Kanatha et Zenthgywrg appellatis in Castriferrei comitatibus existentes habitarum, in quarum pacifico dominio existèrent de presenti, item in possessione Symony vocata, similiter in isto comitatu Castriferrei ac in predictis castris Kabold et Fraknow in comitatu Suproniensi simulcum oppidis et aliis pertinenciis universis quovis nominis vocabulo vocitatis ad eadem pertinentibus in quibuscunque comitatibus intra ambitum huius regni Hungarie existentes et habitas, que nunc apud manus alienas occupative haberentur, similiter rectas et equales medietates eorundem e converso vero iidem Ladis laus et lacobus in ipsorum et predicti Marci, fratris ipsorum carnalis personis modo, quo supra, rectas et equales medietates possessionum et porcionum possessionarum ipsorum in possessionibus Monyarasd, Nadasd, predicta Dolynya, Bagroth, Dobron et Taskand, similiter in dictis comitatibus Castriferrei et Zaladiensi existentes cum cunctis earundem utilitatibus, proventibus et pertinenciis universis quovis nominis vocabulo vocitatis, in quarum eciam pacifico dominio prescript! Ladislaus et lacobus ac Marcus forent et existèrent, partes prescripte alter alteri dedissent, douassent et contulissent iure perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum et heredum per heredes possidendas, utendas, tenendas et habendas, ymmo iidem Stephanus, magister Dominicus, modo quo supra, ab una, parte vero ab alia prescript! Ladislaus et lacobus Darabus in ipsorum ac prefati Marci, fratris ipsorum personis prescriptas medie-