Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)

Oklevéltár - 45 1425. június 25. Buda

Oklevéltár 123 Cuttheni constaret, ad asseccuracionem/ad asseccuracioni(l) illorum sex virorum magister Dorozlaus filii et socii sui in trecentis marcis convincerentur contra Mark/March, Stephanum, Nicolaum et Chondor antedictos. Tercia autem ipsarum feria secunda post dominicam reminiscere, anno incarnacionis Domini millesimo trecentessimo/trincentesimo vigesimo nono similiter patenter edita231 manifestabat, quod Petrus et Abraham filii Budola de Gely ab una parte, Iohannes et Stephanus filii Mark/March filii Koxa de eadem Gely pro se et pro Bartholomeo, fratre eorum ex altera coram ipso ca­pitulo Castriferrei constituti per sentenciam et arbitrium proborum virorum taliter se retulissent concordatos, quod idem filii Budola quandam particulam terre novem iugera in se continentem in duobus diverticulis versus Chergethek/ Chergetek adiacentem relinquissent, commisissent et dedissent prenotatis filiis Mark filii Koxa perpetuo possidere, sicut eciam in procuratoriis litteris eorum per Budolam, procuratorem eorum ipsid Mark/March et Stephano filiis Koxa predictum capitulum vidisset relinquisse in forma divisionis facte inter ipsos. 231 1329. márc. 20. - AOklt. XIII. 138. sz. 232 1359. jún. 18. Quarta vero earundem feria tercia proxima post octavas festi Penthecostes, anno Christi millesimo tricentesimo quinquagesimo nono clause edita232 de­notabat, quod Iohannes filius Chondor/Condor et Georgius filius Iohannis filii Mark/Marck de Gely in eorum et Mark/Marck ac Laurencii filiorum eiusdem Iohannis, necnon Stephani filii Stephani filii dicti Mark/Marck, item Francis­­ci et Mychaelis/Michaelis filiorum Petri, Nicolai et Stephani filiorum Abram ac Nicolai filii dicti Chondor/Condor, item Stephani filii Petew, Andre Petheu/ Petew et Georgii/Georgi filiorum Fyntha/Fintha de eadem Gely personis ad ip­sius capituli Castriferrei personaliter accedentes presenciam per modum pro­­testacionis eidem significare curassent, quod magistri/magistrum Parim/Pariis et Symon filii Egidii de Kaid silvam ipsorum inter metas predicte possessionis Gely vocate habitam ipsis cum eisdem filiis Egidii communiter pertinentem magistro Emerico filio Emerici de eadem Kaid vendere et obligare niterentur/ niteretur, cum tamen in ipsa silva nondum/nec dum ad tunc inter eos divisio/ divissioQ) facta extitisset, quare eosdem Paridem et Symonem/Simonem filios Egidii arendacione, impignoracione et qualibet alienacione silve prenotate quibuspiam facienda alios vero universos et quosvis, specialiter vero prefatum magistrum Emericum filium Emerici ab empcione, pro pignore recepcione et se alio quovis modo intromissione prohibuissent, tamdiu quousque in predicta silva divisio fieret inter eos.

Next

/
Thumbnails
Contents