Mikó Gábor: Egy levéltár régmúltja. A Zarka család középkori okiratai - Subsidia ad historiam medii aevi Hungáriáé inquirendam 15. (Budapest, 2023)

Oklevéltár - 35 1404. augusztus 26. Nagyszombat

Oklevéltár 99 Nos Sigismundus Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. marchioque Brandenburgensis etc., sacri Romani imperii vicarius generalis et regni Bohe­­mie gubernator memorie commendamus per presentes, quod licet nos alias Stanislao filio Nicolai filii Nawgul de Rewkas puero in tenera etate constituto per alias litteras nostras superinde emanatas tum antiqua consuetudine regni nostri requirente, tum ex gracia speciali hanc gracie prerogativam duxerimus faciendam, ut ipsum ullusa iudicum et iusticiariorum regni nostri in causis quibusvis, exceptis dumtaxat causis tempore presensb inhovatis(!) et novis pos­sessionum occupacionibus iniuriisque per ipsum sub earundem aliarum litte­rarum nostrarum confidenda inferendum interim quousque idem Stanislaus adultam et legittimam pervenerit0 etatem, valeret et presumeret iudicare, tamen quia nobilis domina Anna vocata, filia condam Nagol, soror scilicet ipsius Ni­colai, uterina Stephano dicto Twrwk, homini videlicet ignobili et impossessio­­nato matrimonialiter extitit copulata, eidemque nobili domine Anna vocate hereditatibus paternis medio tempore destitute in dedecus sue nobilitatis sub tectis dificile esset latitare alienis, ideo nos tum premissa animadvertendo, po­tissime vero consideratis et in memoriam nostre celsitudinis non indeliberate reductis fidelitatibus multiphariisque(!) serviciis et preclaris meritis ac gestis fidelis nostri annotati, Stephani dicti Thwrwk, per ipsum nostre maiestati locis et temporibus opportunis laudabiliter et intrepide exhibitis et impensis eidem nobili domine hanc gracie prerogativam perpetuo duraturam de plenitudine nostre regalis potestatis duximus faciendam, immo facimus presencium per vigorem, ut predicta nobilis domina Anna appellata premissa nostra gracia me ­morato Stanislao filio predicti Nicolai, fratri utputa ipsius nobilis domine facta in hac parte non obstante quartam suam filialem sibi de universis possessio­nibus et iuribus possessionariis prefati condam Nawgul, patris sui, iuxta regni nostri consuetudinem provenire debentem, eo quod ipsa, ut premittitur, homi­ni ignobili et impossessionato copulata existit, cum possessionibus et non cum pecunia, nec cum aliqua alia estimacione rerum rehabere et reoptinere rehabi­­tamque et reoptentam dicta nobilis domina pro se et suis heredibus universis conservare et perpetuare valeat atque possit. Quocirca vobis, fidelibus nostris, magnificis viris, Philpus de Korogh et lohanni filio Gregorii de Alsan, comi­tibus nostris Themessiensibus vestrisque vicecomitibus firmissime precipimus et omnino volentes mandamus, quatenus mox receptis presentibus difficultate et dilacione absque omni prefatam quartam filialem annotate nobilis domine Anna vocate sibi de premissis possessionibus et iuribus possessionariis prelibati condam Nawgwl, patris sui, ubivis habitis et quovis nominis vocabulo vocitatis legittime provenire debentem eidem coram testimonio capituli ecclesie Chana-

Next

/
Thumbnails
Contents