C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)
Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga 239 ventus illius sacelli inter assiduos residentes tantum et interessentes, que 1 dividerentur atque alii redditus nostri inter residentes partiri solent, unde hac denuo benignitate et gratia precipua pontificis obtenta, ne nos quoque formulam concesse bull^ et apostolicam limitationem in eis expressam vel ob cuiuspiam singularis persone amorem aut favorem vel alia quacunque 5 causa, ubi nostra conscientia etiam parum ledi posset, temere exorbitare audeamus, quibus omnibus obviare volentes, statuimus hoc nostri secreti consilii decreto, quod huiusmodi proventus capelle prefate inter eos tantummodo dominos sacris, ut puta initiatos et assidue residentes eque et viritim distribuantur, demptis tamen personis publice rei operam danti- 10 bus aut licentiam private rei expediende exinde habentibus vel aliqua alia necessitate, negotia et quidem urgentia exercentibus, gratia vero erga studentes erit semper in arbitrio et salutifera primum voluntate, cautum sit tamen, ne taliscemodi liberalitatis gratia quopiam suggerent, indissolutos gymnasiorum discipulos prodigaliter effundatur.1290 15 1290 Vö. VI. Sándor pápa 1496. VII. 13-i bullájával (DF 237378., a kérvény szövege: DF 237402.). 1291 Mellette a margón jobbról másik kézzel: NB. VI Rendelkezés az elhunyt kanonokok jövedelméről és javadalmukról 20 (föl. 42r [pag. 88.]) Statutum super proventibus dominorum canonicorum decedentium ET EISDEM IN BENEFICIIS SUCCESSORUM 25 Ut1291 omnis dubitatio circa redditus canonicatus et prebende et aliorum beneficiorum, que oriri solent inter succedentes canonicos, mortuis sopiatur, presenti constitutione sanctimus, quod fructus quorumcunque canonicorum decedentium, si sunt separati, a solo sint et intelligantur esse ipsius canonici defuncti et de illis in vita et in morte possit disponere, et si ab in- 30 terstato decesserit vel de ipsis fructibus nulla sit facta mentio in testamento, tunc capitulum possit disponere pro anima ipsius defuncti tanquam de re sua. Idem censendum est, si pecunie venientes certo tempore pro redditibus ipsius canonicatus et prebende vel aliorum beneficiorum datoque solutio eiusdem pecunie differatur ad aliud tempus pro commoditate alicuius 35 tertii, vel alicuius alterius, cause vel rationis, quia tunc illa pecunia est ipsius defuncti et dominium iam in eum est translatum, licet premoriatur ante